Contents

« Prev Psalm 140 Next »

Chapter 140

1psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 3pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 4non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 5corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 6absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 7sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 8quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 9custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 10cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

« Prev Psalm 140 Next »
VIEWNAME is workSection