« Prev Psalm 139 Next »

Chapter 139

1in finem psalmus David 2eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me 3qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia 4acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma 5custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma 7dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae 8Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli 9non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma 10caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos 11cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent 12vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu 13cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum 14verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

« Prev Psalm 139 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |