« Prev Psalm 142 Next »

Chapter 142

1psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia 2et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 3quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi 4et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum 5memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar 6expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma 7velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum 8auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam 9eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi 10doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 11propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam 12et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum

« Prev Psalm 142 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |