« Prev Psalm 113 Next »

Chapter 113

1alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius 3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium 5quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum 6montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium 7a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob 8qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum 9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 10super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 11Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit 12simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 14aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur 15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo 16similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 17domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 18domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 19qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est 20Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron 21benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus 22adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 23benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram 24caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 25non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 26sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

« Prev Psalm 113 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |