« Prev Psalm 112 Next »

Chapter 112

1alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini 2sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum 3a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini 4excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius 5quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat 6et humilia respicit in caelo et in terra 7suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem 8ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui 9qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem

« Prev Psalm 112 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |