« Prev Psalm 114 Next »

Chapter 114

1alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae 2quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te 3circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni 4et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam 5misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur 6custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me 7convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi 8quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu 9placebo Domino in regione vivorum

« Prev Psalm 114 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |