Contents

« Prev Psalm 102 Next »

Chapter 102

1ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius 2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius 3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas 4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus 5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua 6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus 7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas 8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors 9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur 10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis 11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se 12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras 13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus 15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit 16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum 17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum 18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea 19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur 20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius 21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius 22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

« Prev Psalm 102 Next »
VIEWNAME is workSection