Contents

« Prev Psalm 101 Next »

Chapter 101

1oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam 2Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me 4quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt 5percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio 8vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto 9tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant 10quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam 11a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me 12dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 13tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem 14tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus 15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur 16et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam 17quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua 18respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum 19scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum 20quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit 21ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum 22ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 23in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino 24respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi 25ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui 26initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 27ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur 28tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 29filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur

« Prev Psalm 101 Next »
VIEWNAME is workSection