« Prev Psalm 100 Next »

Chapter 100

1David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 2et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae 3non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi 4cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam 5detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam 6oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat 7non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum 8in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem

« Prev Psalm 100 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |