« Prev Psalm 103 Next »

Chapter 103

1ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti 2amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem 3qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum 4qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem 5qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi 6abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae 7ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 8ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis 9terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram 10qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae 11potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua 12super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem 13rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra 14producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra 15et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat 16saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit 17illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum 18montes excelsi cervis petra refugium erinaciis 19fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum 20posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae 21catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi 22ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur 23exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum 24quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 25hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis 26illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei 27omnia a te expectant ut des illis escam in tempore 28dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate 29avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 30emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae 31sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis 32qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant 33cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum 34iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino 35deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino

« Prev Psalm 103 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |