« Prev Nehemiah 11 Next »

Chapter 11

1habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus 2benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem 3hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis 4et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares 5Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites 6omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes 7hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia 8et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo 9et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus 10et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin 11Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei 12et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae 13et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer 14et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium 15et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni 16et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum 17et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun 18omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor 19et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo 20et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua 21et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis 22et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei 23praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos 24et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi 25et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius 26et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth 27et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius 28et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius 29et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth 30Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom 31filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius 32Anathoth Nob Anania 33Asor Rama Getthaim 34Adid Seboim Neballa Loth 35et Ono valle Artificum 36et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin

« Prev Nehemiah 11 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |