« Prev Nehemiah 10 Next »

Chapter 10

1signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias 2Saraias Azarias Hieremias 3Phessur Amaria Melchia 4Attus Sebenia Melluc 5Arem Mermuth Obdias 6Danihel Genton Baruch 7Mosollam Abia Miamin 8Mazia Belga Semaia hii sacerdotes 9porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel 10et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan 11Micha Roob Asebia 12Zacchur Serebia Sabania 13Odia Bani Baninu 14capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani 15Bonni Azgad Bebai 16Adonia Beggoai Adin 17Ater Ezechia Azur 18Odevia Asum Besai 19Ares Anathoth Nebai 20Mecphia Mosollam Azir 21Mesizabel Sadoc Ieddua 22Felthia Anan Ania 23Osee Anania Asub 24Aloes Phaleam Sobec 25Reum Asebna Madsia 26et Haia Hanam Anan 27Melluc Arem Baana 28et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum 29omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius 30et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris 31populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus 32et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri 33ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri 34sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi 35et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini 36et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri 37et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum 38erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri 39ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri

« Prev Nehemiah 10 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |