« Prev Nehemiah 12 Next »

Chapter 12

1hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra 2Amaria Melluch Attus 3Sechenia Reum Meremuth 4Addo Genthon Abia 5Miamin Madia Belga 6Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia 7Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue 8porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum 9et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo 10Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada 11et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa 12in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania 13Ezrae Mosollam Amariae Iohanan 14Milico Ionathan Sebeniae Ioseph 15Arem Edna Maraioth Elci 16Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam 17Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti 18Belgae Sammua Semaiae Ionathan 19Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi 20Sellaiae Celai Amoc Eber 21Elciae Asebia Idaiae Nathanahel 22Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae 23filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib 24et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem 25Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas 26hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque 27in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis 28congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati 29et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem 30et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum 31ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii 32et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda 33et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia 34et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph 35et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis 36et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem 37et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum 38et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae 39steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum 40et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis 41et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus 42et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul 43recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus 44et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius 45quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo 46et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

« Prev Nehemiah 12 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |