Contents

« Prev Matthew 24 Next »

Chapter 24

1et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi 2ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur 3sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi 4et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat 5multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent 6audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis 7consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca 8haec autem omnia initia sunt dolorum 9tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum 10et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem 11et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos 12et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum 13qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit 14et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio 15cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat 16tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes 17et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua 18et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam 19vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 20orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato 21erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet 22et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi 23tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere 24surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi 25ecce praedixi vobis 26si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere 27sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis 28ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae 29statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur 30et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate 31et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum 32ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas 33ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis 34amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant 35caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt 36de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus 37sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis 38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 39et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis 40tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur 41duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur 42vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit 43illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam 44ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est 45quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore 46beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem 47amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum 48si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire 49et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis 50veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat 51et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

« Prev Matthew 24 Next »
VIEWNAME is workSection