Contents

« Prev Matthew 25 Next »

Chapter 25

1tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae 2quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes 3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum 4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus 5moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt 6media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei 7tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas 8fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur 9responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis 10dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua 11novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis 12at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos 13vigilate itaque quia nescitis diem neque horam 14sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua 15et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim 16abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque 17similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo 18qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui 19post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis 20et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum 21ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui 24accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti 25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est 26respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi 27oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura 28tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta 29omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo 30et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium 31cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae 32et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis 33et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris 34tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi 35esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis 41tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius 42esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum 43hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me 44tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi 45tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis 46et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

« Prev Matthew 25 Next »
VIEWNAME is workSection