« Prev Matthew 23 Next »

Chapter 23

1tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos 2dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei 3omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt 4alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere 5omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias 6amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis 7et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi 8vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis 9et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est 10nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus 11qui maior est vestrum erit minister vester 12qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur 13vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare 14[] 15vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos 16vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet 17stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum 18et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet 19caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum 20qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt 21et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso 22et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum 23vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere 24duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes 25vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia 26Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum 27vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia 28sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate 29vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum 30et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum 31itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt 32et vos implete mensuram patrum vestrorum 33serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 34ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare 36amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam 37Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti 38ecce relinquitur vobis domus vestra deserta 39dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini

« Prev Matthew 23 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |