« Prev Leviticus 26 Next »

Chapter 26

1ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester 2custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus 3si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis 4et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur 5adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra 6dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros 7persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis 8persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio 9respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum 10comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis 11ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea 12ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus 13ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti 14quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea 15si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum 16ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur 17ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente 18sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra 19et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam 20consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt 21si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra 22emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae 23quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi 24ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra 25inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus 26postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini 27sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me 28et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra 29ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum 30destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea 31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum 32disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint 33vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae 34tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis 35in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea 36et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente 37et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere 38peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet 39quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur 40donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi 41ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis 42et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero 43quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint 44et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum 45et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

« Prev Leviticus 26 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |