« Prev Leviticus 25 Next »

Chapter 25

1locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens 2loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini 3sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius 4septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis 5quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est 6sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te 7iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum 8numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem 9et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra 10sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam 11quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis 12ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis 13anno iobelei redient omnes ad possessiones suas 14quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo 15et iuxta supputationem frugum vendet tibi 16quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi 17nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester 18facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore 19et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes 20quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras 21dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum 22seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera 23terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis 24unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur 25si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat 26sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire 27conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam 28quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum 29qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus 30si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo 31sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum 32aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi 33si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel 34suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est 35si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum 36ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te 37pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges 38ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus 39si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum 40sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum 42mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum 43ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum 44servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt 45et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos 46et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam 47si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius 48post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum 49et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se 50supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata 51si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium 52si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum 53quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo 54quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis 55mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

« Prev Leviticus 25 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |