« Prev Leviticus 27 Next »

Chapter 27

1locutusque est Dominus ad Mosen dicens 2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium 3si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii 4si mulier triginta 5a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem 6ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres 7sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem 8si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit 9animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit 10et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino 11animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem 12qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium 13quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem 14homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur 15sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum 16quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti 17si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur 18sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio 19quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum 20sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit 21quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum 22si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino 23supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino 24in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae 25omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet 26primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt 27quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum 28omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino 29et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur 30omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur 31si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum 32omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino 33non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

« Prev Leviticus 27 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |