« Prev Job 38 Next »

Chapter 38

1respondens autem Dominus Iob de turbine dixit 2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis 3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi 4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam 5quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam 6super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius 7cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei 8quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens 9cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos 12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram 25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur 31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare 32numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis 33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra 34numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te 35numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus 36quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam 37quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet 38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur 39numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis 40quando cubant in antris et in specubus insidiantur 41quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

« Prev Job 38 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |