Contents

« Prev Job 39 Next »

Chapter 39

1numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti 2dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum 3incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt 4separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas 5quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit 6cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis 7contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit 8circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit 9numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum 10numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te 11numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos 12numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget 13pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris 14quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea 15obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant 16duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente 17privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam 18cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius 19numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum 20numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror 21terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis 22contemnit pavorem nec cedit gladio 23super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus 24fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem 25ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus 26numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum 27aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum 28in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus 29inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt 30pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest 31et adiecit Dominus et locutus est ad Iob 32numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei 33respondens autem Iob Domino dixit 34qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 35unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

« Prev Job 39 Next »
VIEWNAME is workSection