« Prev Job 37 Next »

Chapter 37

1super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo 2audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem 3subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae 4post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius 5tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia 6qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae 7qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua 8ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur 9ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus 10flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae 11frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum 12quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum 13sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri 14ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei 15numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius 16numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias 17nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro 18tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt 19ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris 20quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur 21at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas 22ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio 23digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest 24ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes

« Prev Job 37 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |