Chapter 9
1quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens
se Domino clamavit ad Dominum dicens
2Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione
sua et denudaverunt femur virginis in confusionem
3et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt
zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae
4tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti
5omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti
6respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes
in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum
7sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos
8tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
9sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis
gloriantur
10et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi
11erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt
se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui
12fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
13capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae
14da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum
15erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum
16non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi
sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
17Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem
18memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione
permaneat
19et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te