Chapter 8
1et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor
filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben
2et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae
3instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam
et sepultus est illic cum patribus suis
4erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et mensibus sex
5et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur
6et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel
7erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum
et gregibus ovium plenas
8et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum
9haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri
et Carmin
10et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque
dies non venerit vobis adiutorium
11et qui estis vos qui temptatis Dominum
12non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat
13posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei
14sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus
15non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur
16et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi
17dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum
in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur
18quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos
19pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter
ipsum
20expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes
gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster
21et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite
ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum
22memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est
23sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles
24illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum
protulerunt
25exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt
26et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur
27sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem
non ad perditionem nostram evenisse credamus
28et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio
29nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum
30et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis
31ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus
32stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus
populum suum Israhel
33vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum
34et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt