Chapter 10
1factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo iacuerat prostrata Domino
2vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae
3et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit
se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et
omnibus ornamentis suis ornavit se
4cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus
hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret
5inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est
6cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis
7qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius
8nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis
sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum
9et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat
10Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius
11factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes
unde venis aut quo vadis
12quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem
pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro
13hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo
aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius
14et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem
eius nimis
15et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum
16hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam
ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam
17cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis
18dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito
pugnare contra eos debeamus
19videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum
20et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino
suo