« Prev Exodus 21 Next »

Chapter 21

1haec sunt iudicia quae propones eis 2si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis 3cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul 4sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 5quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber 6offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum 7si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt 8si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam 9sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 10quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit 11si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia 12qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur 13qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat 14si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur 15qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur 16qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur 17qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur 18si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo 19si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat 20qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit 21sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est 22si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint 23sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima 24oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede 25adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore 26si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit 27dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos 28si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit 29quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident 30quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus 31filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit 32si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur 33si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam 34dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit 35si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient 36sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

« Prev Exodus 21 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |