« Prev Exodus 22 Next »

Chapter 22

1si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove 2si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis 3quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur 4si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet 5si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet 6si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit 7si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet 8si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui 9ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo 10si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit 11iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur 12quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino 13si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet 14qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente reddere conpelletur 15quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui 16si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem 17si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt 18maleficos non patieris vivere 19qui coierit cum iumento morte moriatur 20qui immolat diis occidetur praeter Domino soli 21advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti 22viduae et pupillo non nocebitis 23si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum 24et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli 25si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes 26si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei 27ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum 28diis non detrahes et principi populi tui non maledices 29decimas tuas et primitias non tardabis offerre primogenitum filiorum tuorum dabis mihi 30de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi 31viri sancti eritis mihi carnem quae a bestiis fuerit praegustata non comedetis sed proicietis canibus

« Prev Exodus 22 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |