« Prev Exodus 20 Next »

Chapter 20

1locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos 2ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis 3non habebis deos alienos coram me 4non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra 5non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me 6et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea 7non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra 8memento ut diem sabbati sanctifices 9sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 10septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas 11sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum 12honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi 13non occides 14non moechaberis 15non furtum facies 16non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium 17non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt 18cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 19dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur 20et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis 21stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus 22dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis 23non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis 24altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi 25quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur 26non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua

« Prev Exodus 20 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |