Prev TOC Next
[See page image]

Page 731-732

 

731 HOMILIA CYII. 732

et insepulta iacere: quod tamen non cedit ipsis maledictioni. Terreni enim omnes casus communes sunt tam bonis quam improbis: veluti famem, sitim, frigus, aestum tolerare, atque etiam dedecus et ignominiam, quae omnia ab Adami peccato promanant : et a naturae corruptione, et peccatis quae in dies admittimus: ut poccatis omnes miseriae et calamitates merito tribuantur. Yerum aliquando Deus servorum suorum patientiam explorat, et nonnunquam cum egestate conflictari vult, quam aliis miseriis, carcere, cruciatibus, bonorum iactura, ignominia, et aliis istiusmodi casibus exereet: led in ipsorum salutem, ut novit ipse malum in bonum convertere. Idem de sepulcri honore sentiendum

siquidem aliquando iacere insepultum divinae maledictionis est testimonium, aliquando.', vero exploratio quaedam : ut non ipsis ideo Deus maledicat, neque detestetur, led potius ut nostras omnes afflictiones sanetifieari per ipsum sciamus, quae nobis tanquam instrumenta ad salutem inserviant. Ac sane divitem illum epulonem sacra scriptura dieit in delitiis vixisse in his terris, et crudelem fuisse et immisericordem, qui cum lionoro sepultus dicitur quidem: led quo anima ipsius devenit? De Lazari vero sepultura nulla fit mentio : cuius anima tamen in paradisum ah angelis delata dicitur, licet sine honore corpus ipsius abiectum videretur. Deum igitur saepe sic operari videmus, ut non semper universalis illa regula locum obtineat, nempe ut sepulture sit favoris Dei signum, contra vero insepultum iacere maledictionis testimonium : led exceptionem Deus faciat. Verum nominatim hie dicitar Saulis corpus humo conditum : quod Deus vindictam suam ad tempus exserturus, se misericordem etiam erga populum suum patefacere voluerit, et non permiserit eum qui sacrain unctionem acceperat ut populum israelitieum Deo sacrum gubernaret, perpetuo dedecore et ignominia obrucretur. Viventium igitur magis quam mortui Santis causa istud faetum est, ad quem nihil iude commodi rediit quum sensum non haberet. Ac sane rninime dubiutn est quin niulti ex Israelitis, audito Iabes Galaad incolarum tam insigni facinore, collegerint so ipsos e1 consternatione, sumpserint animos, ct alacriores facti ftierint ad Deum precibus sollicitaudum.

Ideirco enim sequitur in contextu Iabes Galaad incolas, septem dies ieiunavisse, ut coram Deo se submitterent, et tandem cladem propter populi peccata contigisso agnoscerent, et ea correptione dignum fuisse palam faterentur. Neque enim pro baule preces fudisse dicuntur, neque obsequia feeisse in animae ipsius redemptionem aut peceatorum satisfactionem : quod si fuisset, scripture hoc loco non omississet: sod solius sepulturae ipsius fit mentio. Quorsum igitur istud ieiunium? An ut solent papistae pro mortuis suis et salute ipsorum missal

suas demurmurare? Apage istud : nam ut ante dixi, isti humanitatis officiis Saulem prosequuti memores regiae dignitatis et singularis quod ab ipso acceperant beneficii, coram Deo sere sistunt peccata sue palam agnituri, et voniam supplices deprecaturi, ut solent rei coram iudice crimen fateri veniamque deprecari. Hanc igitur ob causam ieiunii fit mentio, quod nunquam a precibus et supplicationibus separatum fuisse observandum est : si quidem individuo nexa ieiunia cum precibus coniuneta sunt, sacra scripture subinde nobis illud indicante: imo et ipso Domino nostro Iesu Christo semper orationem ieiunio coniungente: et Paulo in epistola 2. ad Corinthios. Neque enim alium usum habet ieiunium, quam ut homines praeparet et disponat ad seriam eoram Deo poenitentiam et ad ipsos humiliandos, et ad preces et orationes magis ac magis incitandos. Quamobrem quum hie fit mentio ieiunii septem dierum a Iabes Galaad incolis instituti, sentiendum ipsos metu divini iudicii perculsos et irae adversus suum populum, de seria poenitentia et agnitione peecatorum cogitasse, et idcirco precibus ardentibus ieiunio coniunctis ad ])cum confugisse. Ieiunium itaque per se nihil est, ideoque graviter papistae falluntur quum aliquod meritum in ieiunio constituunt, partemque divini cultus faciunt: quam ob causam edam Deus nester hypocritas arguit sui temporis, qui multis externis istiusmodi gestibus pietatem simulabant, et interim sui semper similes, avari puta, crudeles, facinorosi remanebanf. Non itaque ieiunium reiiciendum, mode rectum usum et finem retineat. Tum igitur ieiunio potissimum locus est, quum afflictionibus urgemur: quas patienter ferre debemus, quoniam Deum offendimus: et idcireo peccata ingenue fateri nos oportet, et quoniam Deum peccatis nostris adversum Dos provocavimus, confusi et abiecti coram ipso veniam deprecemur, et precibus ardentibus eum sollicitemus. Multi quidem hypocritae graviter afficiuntur et contristantur quum adversam Dei manum sentiunt, led pro eo quod sese coram ipso deiicere, crimenque fateri deberent, dentibus infrendent, fraenumque arrodunt, et pro precibus blasphemas voces evomunt, et pro desperatione in furorem vertuntur. Hine itaque discamus quotiescunque Deus manum adversum nos exseret, ipsius iudieiis rectis subiici, peccata nostra fateri, et in ea diligenter inquirere, quo facilius veniam impetremus. Atque singulos ista pro se facere oportet: led in primis gravi aliqua ecclesiam afflictione urgente, propositum hie nobis Iabes Galaad incolarum exemplum oportet imitari, et coram Dei serio humiliari. Nam hie est ieiunii usus et finis : quod alioquin non ita magni a Deo fieri, nee reliqua corporis eaercitia certum est: nisi illis discamus animis nostris ingemiscere quod Deum offenderimus, et vere coram ipso humiliari : neque interim animum despondeamus,