Prev TOC Next
[See page image]

Page 733-734

 

733 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXXI. 734

aut in desperationem veniamus, ut nullum divinae misericordiae sensum habeamus, sed potius supplices veniam deprecemur et speremus. Sic isti Iabes incolae Doi -iustum iudicium sentientes adversum suum populum profligatum, et luporum faucibus laniatum instar ovium palantium, ad Deum confugerunt, ieiunioque preees adiungerunt: quod fuit singulare testimonium divini erga ipsos favoris, quod non obstupuerunt in adversis, neque desperarunt, sed cum ieiunio veniam deprecati sunt: et bene in posterum sperarunt. Hanc ob causam graviter irasci Deum per prophetam populo videmus, quod pro fletu et lacrymis ad Dei iudicium indurarentur, quum ait, vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad plawtum, ad calvitiem, et ad cingulum sacci, et ecce gaudium et laetitia. Si dimittetur

haec iniquitas vobis donee moriamina. Quibus verbis Domini docemur, signum esse reprobationis, quum eo usque stuporis devenimus, ut non possimus coram Deo nos deiicere, et metu iudiciorum ipsius torrid ad ipsius miserieordiam confugere. Quamobrem discamus afflictionibus et calamitatibus ingruentibus, nos ad poenitentiam vocari, non quidem in eaternis illis ritibus, puta sacco vel cinere aut ieiunio positam, sed in vera humilitate et peccatorum non simulata confessione, et ab ea, aegritudine quae non a Deo avooet desperatione, sed quae cum fide coniuncta, nos ad ipsum propius adducat, no in rebellionem illam incidamus, quae, ut ante digimus, nunquam remittitur.