Prev TOC Next
[See page image]

Page 729-730

 

729 IN I. LIB. SAMUEL. LAP. XXXI. 730

pendentia sustulisse, eademque igni cremasse, et tandem ossa sepelisse. In primis observandum illam urbem Sauli privatim fuisse devinctam, singulari ipsius erga ipsam beneficio, quemadmodum buius historiae initio audivimus: quod obsidione liberasset, et urgentibus illam hostibus, et iniquas ac crudeles conditiones offerentibus, opportune suppetias ipsi tulisset. Cuius beneficii memoria ipsorum animis altius defixa impulit eos ut suo periculo cadavera Saulis et filiorum hostibus eripere conati sint honorifice tumulanda. Quo exemplo docemur gratiam hominibus persolvere, memori mente ab ipsis accepta beneficia repetentes, si contigerit ipsos in calamitatem incidere. In boo enim vere se humanitas patefacit, si is, cui plurimum debemus, in calamitatem inciderit, et opem pro viribus ei tulerimus, gratumque animum nostrum re ipsa demonstraverimus. Sane incolae Iabes Galaad non sine ingenti periculo poterant ad ipsa hostium moenia venire, ex quibus pendentia corpora regis filiorumque tollerent, integris praesertim adhuc hostibus, minas et caedem apirantibus, ut solam necem, si in manus ipsorum venissent, exapectarint. Clam igitur rem aggressi sunt, etsi de vita periclitantes: et acceptum a Saule beneficium agnoscere et compensare pro virili conati sunt, etsi nullam ab ipso mercedem, quippe mortuo, sperantes: et honore sepulcri, quo tamers non afficiebatur mortuus, decorare, et humanitatis officium facere. Nos eorum exemplo discamus beneficiis acceptis ab aliquo, si in ealamitatem deineeps inciderit, pro viribus opem illi ferre, et re ipsa testari nos acceptorum beneficiorum memoriam non deposuisse: ne alioqui non tantum mortali videamur iniuriam facere, sed ipsi Deo viventi. Nam homines a quibus accipimus beneficia, ministri et instrumenta sunt bonitatis ipsius: quos si negligimus et contemnimus, malitiam insignem cum ingratitudine summa demonatramus, Deumque parvi a nobis fieri, cuius instrumenta non agnoscimus, re ipsa testamur.

Et hactenus de istis; de sepultura iam agamus. Igni cremarunt cadavera. Inusitatum erat apud Iudaeos igni cremare corpora: quandoquidem patres sepultos fuisse et inhumatoB non crematis corporibus scimus : etsi deinde mos ille cremandi apud multas gentes invaluit: Bed aliquo more cadavera condita aromatibus humi condebantur. Neque vero sic condiebantur, quasi mortuos aromata iuvarent: sed typus quidam fuit ille ritus resurrectionis futurae, quo superatites in sepultura mortuorum erudiebantur. Mandatum enim humo cadaver, veluti depositum terrae commendabatur donee inatauraretur : quare quum vitam incorruptam sperarent, aromatibus corpora condiebant. Qua ratione consulebatur humanae infirmitati et ruditati, quae quum corpora in corruptionem resolvi cerneret:

tamen hac eaeremonia spem vitae retinebat, et tentationem illam interitus superabat. Nulla igitur superstitio fuit in oondiendis corporibus, sed ita ferebat usus quem patrum animis ipse Deus impresserat: ac proinde licet nullum scriptum exataret quo niterentur, non sine fide tamen illud_ab ipsis fiebat, Deo ipsos intrinsecus regente. Hunc sepeliendi mortuos ritum excepit consuetudo cremandi cadavera, quae a plebe coepit initium, quod quum non esset sumptibus ferendiB par, quos in condiendis corporibus facere oportebat, aliam xationem plebeii homines inierunt, cremandi corpora, et cineres colligendi, quos in urnis recondebant. De Saulis vero filiorumque ipsius corporibus istud est peculiare, quod non in cineres omnino redacta sunt, sed ossa sepulta. Combusta igitur cadavera videntur quae lam corrumpi coeperant, quandoquidem iam aliquot dies suspensa fuerant ad solem : adeo ut putredine iam corrumpi coeperint. Idcirco igitur Iabes Galaad incola.e corruptam carnem igne cremarunt, antequam ossa sepelirent. Atqui ut ante diximus, nihil ista Saulem neque mortuos filios iuvabant

verum tamen Deus illos nihilominus voluit ab ignominia et dedecore vindicare: ex quo apparet mitigatam fuisse ipsius vindictam. Severe quidem sane Saulem ultus est, quum non tantum illum bostium voluntati permisit: sed sic etiam excaecavit, ut furore quodam percitus sibi ipsi manus intulerit et cadaver ipsius ab hostibus raptatum sit, et deinde suspensum : quae omnia non ' dubia signa fuerunt irae Dei Saulem ad poenas poscentis, quas sua arrogantia erat promeritus. Iam vero Deus videtur de poenae severitate aliquid remisisse, non tantum in Saulis, sed potius in totius populi gratiam, ut profligati et desperabundi ex accepta clade animos colligerent, et meliora sperare inciperent. Divinum ergo fuit opus: nam divinae maledictionis signum fuit corporum illa abiectio, prout lege sua Deus fuerat comminatus, sepultura asinorum sepeliendos ipsius transgressores. Quibus verbis ostendit non satisfieri divino iudicio poenis quas viventes sustinent transgressores legis, sed post mortem etiam Dei maledictionem illos persequi, et in illis puniendis iustitiam suam exercere. Est igitur divinae maledictionis signum, insepulta iacere cadavera.

Caeterum quemadmodum fideles veniunt in partem ealamitatum et affiictionum quae improbis, incredulis et rebellibus immittuntur : saepe fit ut veri Dei filii, et quidem ab ipso dilecti, iaceant insepulti: quod quum contingit non idcirco iudieandum a Deo fuisse reiectos : quandoquidem nonnunquam Deus permittit improbos laetari virorum bonorum dedecore et ignominia: quemadmodum ecclesiam in Psalmo eonqueri videmus, sanetorum corpora exposita volatilibus coeli et bestiis terrae: