Prev TOC Next
[See page image]

Page 725-726

 

725 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXXI. 726

ipeius praecisum in triumphum per totam hostium regionem summo cum ludibrio et dedecore portari, Sed inde docemur coram Deo nos deiicere et humiliare : ut si nos in aliquam dignitatem evexerit, in ipsius timore ambulomus, et quidquid ab ipso aceepimus, totum ipsi dedicemus, consecremus et permittamus: summopere caventes ne Saulem imitemur, invite Domino retinere volentes quod tantum ad tempus largitus eat. Quare enim obsecro Saul Davidem tamdiu tanto odio eat persequutus, nisi quod ferre non potuit Dei iudicium, cuius decreto humiliari ipsum oportebat? Et tamen Deus non exponebat eum hostium ludibrio, sed quietam ipsi regni possessionem permittens, Davidem illi successorem designabat. Sed arroganter isti Dei decreto resistit, et pertinaciter evertere nititur: quam ob causam ipsum oportuit meritas suae contumaciae poenas luere. Nos igitur hoc egemplo docti discamus Deo permittere quod nobis largitus fuerit, quotiescunque illud adimere nobis placuerit: ac si in aliquam dignitatem nos evexbrit, ne arrogantia turgeamus : sed nostram potius conditionem et naturac fragilitatem in memoriam revocemus : et quotiescunque visum Deo fuerit nos deiicere ne reluctemur. Caoterum hie tanquam in speculo lieet intueri divinam vindietam, superbos et arrogantes et adversus ipsum insurgentes deiicientem, et ita domantem ut sue perieulo discant humanam excellentiam nihil esse coram Deo, qui potentissimos quosque sic deficit, et in tantam ignominiam coniicit, ut .melius cum ipsis actum videatur, si nunquam nati essent.

Et de Saulis filiorumque ipsius ex muro pendentibus corporibus dictum esto : illud etiam expendamus, quod diserte exprimitur: Philistaeos iussisse haec annuntiari in tempdo idodorum. Porro idola ipsorum hie Astaroth nominantur, qua voce designantur variae animalium figurae, puts, ovium, ursorum aut leonum: quas figuras ipsorum idola habuisse eat verisimile, prout sibi quaeque gens fingebat ex arbitrio deos deorumque figuras, unde aliae forma.bovis, aliae forma canisaliae alia forma' deos colebant, quorum erat numerus infinitus: siquidem ubi semel homines ad idololatriam lapsi runt, nullus eat superatitionum modus neque finis. Quanta eniin sit inter bomines opinionum varietas, ipsa experientia plus satis docet. Et praeterea quanta inconatantia in illis opinionibus eat, ut singulis momentis varient. Quare quum tanta licentia deos sibi fingere homines permittant, non mirum eat si numerus in immensum excrescat. Caeterum quanta stupiditas fuit Deum sub forma vel ovis, vel canis adorare. Nae horrendus ille fuit stupor, quo iusto Dei iudicio homines sunt dementati. Ex quo enim homines Deum non glorificaverunt ut maiestas ipsius postulabat, oportuit illos in reprobum sensum

coniiei, ut aft Paulus, ut nullum amplius recti disorimen haberent. Et de-Astarothis ista sufficiunto: quod ad nuncium attinet in templa idolorum missum, ex eo apparet Philistaeos Deo Israelis debitum honorem eripere voluisse et illudere ipsi, sua idola magni prae illo facientes. (quid enim idolo tribui potest quod non divinae maiestati detrahatur? Sed in istis etiam aliquid amplius observandum, siquidem non tantum sua superstitione Philistaei ut reliquae gentes tonebantur : sed etiam ipsum Israslis Deum oderant, totamque iudaicam religionem eultumque Dei lege praoscriptum abominabantur. Quare quum suis Astarothis victoriam acceptam ferunt, certum eat ipsos de Doo Israolitarum triumphare velle: et eidem illudere, quasi populum cuius clientelam susceperat tueri ac protegere non potuisset: ideoque frustra ipsum coli, frustra spem in ipso collocari, frustra sese illi Israelitas regendos permittere, inanom ease pollicitationem illam patribus ipsorum faetam, inane foedus cum maioribus initum. Atqui Deus ad tempus permisit arcam suam, ut ante vidimus in Heli bistoria, venire in hostium potestatem, et captivam abduci, quae tamen ipsa prae se Dei nomen ferebat. Et usitatae runt aeripturae istae. phrases: Quum ante faciem meam comparebitis, et, ecce Dominus gloriae venit, attollite Aortas: quibus designatur area illa, in qua Deus legis tabulas reponi iusserat. Quinam ergo Deus sese veluti captivum permisit detineri? Sane propheta in Psalmis respondet, factum quia Deus voluit, ut _ tollatur offendiculum : et doceretur populus non magis posse Deum contemni ab hostibus captivum detinentibus, et eidem illudentibus, quam quum corrumperetur profanareturque ipsius cultus in Iudaea. Tune enim, ut initio dixiunus, corruptissimus erat in Iudaea cultus divinus: et Saulis temporo duravit eadem corruptio. Deus igitur ipse semper sui similis et inviolatus remansit: sed eam confusionem voluit in populum immittere, ut veniret ad peccatorum cognitionem, et cogitaret Dei nomen propter ipsorum peccata venisse in contemptum, et blasphemis hostium vocibus lacerari, quae ipsis imputari daberent. Quamobrem agnoscere faterique culpam ipsos oportebat, quemadmodum prophetam illud ipsum exprobrare videmus populo in babylonica terra captivo, Dei nomen inter incredulos propter ipsos blasphemari. Minime itaque dubium eat, quin ista divina permissione contigerint: ut qui falso ipsius nomine gloriati fuerant, ipsi sere examini subiicerent, ad meliorem mentem veuirent, veniamque deprecarentur, ut misericordiam consequerentur.

Nos hinc discamus, quum improbi os aperiunt ad detrahendum de Dei verbo, iudieio ipsius iusto fieri, et vitiis nostris illud omne imputandum. Certum enim eat Deum in nobis glorificatum iri, quum officio nostro fungi conabimur, quum pure et sin46*