Prev TOC Next
[See page image]

Page 723-724

 

723 HOMILIA CVII. 724

9. .Et praeciderunt caput Saul, et exspoliaverunt eum armis, et maserunt in terram Philistinorum-per eircuitum, ut annunciaretur in templo idolorum et in populis. 10. Et posuerunt arma eius in templo Astaroth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. 11. Quod quum audissent habatatores labes Galaad, quaecunque fecerant Philistiim Sauli, 12. Surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavers filiorum eius de muro Bethsan: veneruntque labes Galaad, et combusserunt ea ibi. 13. Et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Iabes, et ieiunaverunt septem dieb-us.

Quae rerum omnium porturbatio Saulis mortem et exereitus profligationem sequuta sic hie primum narratur: deinde magnanimitas et fortitude incolarum labes Galaad describitur, quod ossa Saulis et filiorum hostibus eripuerint, et combusta sepelierint: retinentes adhue memoriam dignitatis illius quam a Deo Saul acceperat : neque de rerum statu sic desperantes, quin ad Deum preces pro salute reliqui populi fuderint. Gravis sane fuit tentatio, populo praesertim fugiente ex terra illa quae Doi quies dicebatur. Earn enim Abrahami posteris in haereditatem cessuram Deus promiserat, et in ea se in aeternum habitaturum: verumtamen a populo derelicta eat, et ab hostibus occupata. (duo facto Dei promissionibus nuncium remisisse visi aunt Israelitae, et tanquam desperata salute ab ipso reeessisse. Hine apparet ecclesiam Dei nonnunquam its dissipari, ut nusquam appareat, et nullam formam retineat. Nam illis temporibus nulla erat uspiam in mundo ecclesia praeter populum israeliticum: quem tamen sic afflictum audimus, ut nunquam in posterum restaurari posse videretur, sed contra potius nomen israeliticum semel abolendum. Sed in eo maior apparet divina potestas et clementia, quae sic operata est, ut exiguo temporis spatio, qui penitus prostrati iacere videbantur, non modo ammos receperint, sed edam inimicos superarint, et in dies maiores quam antea progressus, Davidis quidem ministerio, fecerint. Nihilominus tamen fideles illo casu _Saulis et exercitus profligatione ac populi fuga magnam occasionem babuerunt consternationis : nosque ista legentes in usum nostrum ea convertere debemus, ut si qua ingens eeolesiam confusio et ruins urgeat, Deum tamen invocare non desinamus, et sperare fore ut tandem aliquando afflictae suae ecclesiae misereatur, et nos perpetuo membra illius populi quern collegit et sibi dedicavit maneamus: minime dubitantes quin afflictiones et calamitates bonedictionem obtineant, quod eas in bonum finem et in nostram salutem Deus convertat. Atque its quibuscunque flagellis Deus nos corripiat, non penitus animum despondere, sed

potius in fide magis confirmari, et quo gravior manus eius in nos fuerit, eo ardentioribus votis ad ipsum oportet confugere. Caeterum minime dubium eat quip multi fuerint in populo illo increduli: imo pars maxima, ac proinde pauci fuerint qui ad Deum assurgerent, et qui non desporarent de Dei misericordia erga populum suum: quorum sane fides paucorum licet eo fuit laudabilior quo fuit rerum status perturbatior: quern fuisse perturbatissimum apparet, populo ex suis urbibus fugiente, et hostibus apertas relinquente. Quid enim aliud fuit terram illam deserere, quam ultro haereditate cedere: quandoquidem data illis erat terra illa tanquam pignus adoptionis Dei, qui in filiorum numerum ipsos adoptaverat? Ergo cedentes vidobantur ultro divinis promissionibus valedicere, et sponte alienari a Domino, et ipsius domo exsulare. Quae fidelibus gravis profecto fuit tentatio fratrum suorum temeritatem et pavorem conspicientibus. Nihilominus tamen Deus pro sua misericordia misertus eat etiam indignorum, quibus non longo post tempore suas domes restituit, et in pristinum statum redintegravit.

Iam igitur quae 8aulis mortem consequuta narrantur oxpendamus: ac primum dicuntur Philistaei postridie venisse ad spoliandos mortuos: ut moris eat post tantam eladem. et invenisse Saulem cum fliis inter mortuos, eiusque caput abscidisse, quod per totam regionem deportaretur an triumphum. Etsi vero de capitibus filiorixm Saulis nihil cord memoretur, verisimile tamen eat, idem ipsis quod patri contigisse. Nam postquam dictum eat Philistaeos Saulis corpus affixisse prope murum Bethsan, statim subiieitur incolas labes Galaad venisse et assumpsisse corpus Saulis, et corpora filiorum eius a muro . Bethsanis. Ex quibus apparet Philistaeos non fuisse contentos Saulis corpore, sed etiam filiorum ipsius corpora simul assump'sisse, ut Philistaei maiorem inde spew coneiperent, et rebus bene consultum crederent, nemine de regia stirpe suis superstite qui vindictam olim sumeret, non modo rege caeso, sod ipsius etiam filiis et successoribus. Triste sane fuit spectaculum, regium corpus eo dedecore pendere, maximo hostium ludibrio expositum: et quidem eo maxime quod Samuelis ministerio sacram unctionem acceperat : separatum siquidem erat regnum illud ab omnibus aliis Deoque dicatum. Etai fateor nondum fuisse firmum aliquem et certum statum, donee impleta fuisset lacobi prophetia,, qui praedixerat non exiturum sceptrum de tribu Iuda. Brat autem Saul de tribu Beniamin: sed nihilominus Deus ad tempus sibi Saulis personam consecrarat. Valde vero ista sunt contraria, notam illam habere impressam qua Deus ipsum honore eximio affecerat, et nihilominus cum ignominia corpus ipsius raptari, suspendi caputque