Prev TOC Next
[See page image]

Page 721-722

 

721 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXXI. 722

ficationis. Nos its itaque contentos esse oportet quae Dei verbo nobis revelantur, et tamen non caecutire ad ea iudicia quae in eodem verbo patefaeit. Quemadmodum in Saulis morte iustam crudelitatis ipsius condemnationem Deus exhibet, et Saulis desperationem, cum arrogantia of pervicaci rebellione eoniunctam : qua.e quoniam nostris oculis ipse Deus subiicit, leviter praeterire neque possumus neque debemus. Saul igitur moriens iustam mercedem percipit suae crudelitatis in innocente Davide persequendo: et in desperationem veniens ostendit se non potuisse coram Dee deiici, cuius iustum iudicium agnoscere debebat, et fateri se dignum qui incircumcisorum manibus plecteretur, atque ita cum silentio et patientia divinae vindictae iustitiam subire. Sed tanquam immanis et ferox bellua non potuit ad Deum assurgere in tantis angustiis: nee in memoriam revocare, nefas esse pio homini violentas sibi manus inferre, et patienter exspecta.ndum exitum quem ipse Deus daret.

Quae quum in Saule conspicua sint, quid de ipsius anima post mortem factum sit tamen igno ramus, et ulterius inquirere nefas est: etsi videtur ma.gis a Dee derelictus, quod veneficam illam in angustiis consuluisset: Dee saepe sic peccatum ali quod per aliud puniente. Atque hoc nos Paulus docet, eos nempe qui Dee debitum honorem non exhibuerunt, quique ipsum iniuste gloria sua frauda runt, in sensum reprobum coniici, ut boni et mali discrimen amplius non constituant, et omni pudore abiecto in quodvis facinus instar brutorum fcrren tur. Hanc mercedem a Dee referre: quod ipsius exemplo Saulis fit nobis conspicuum. Nam ad priora flagitia istud tanquam cumulum adiecit, ut ad vone ficam confugiens sese diabolo permiserit, ideoque merito iam divino iudicio obatupuit, neque cogitavit a quo fuisset in mundo collocatus, et cuius iussu exeundum esset ex ipso: sod tanquam stupidus rationis lucem amisit, et cum stupore furorem admiscuit.. Hine discamus, ut monet apostolus, sollicite ince dore, Deumque assiduis precibus rogare, ut quamdiu nor, in his terris esse voluerit, suo spiritu regat, gratiamque largiatur, ut semper inoffenso pede ad propositam nobis felicitatem curramus. Ac si forte in easdem quas Saul angustias et diffieultates in ciderimus, Deum consulamus, et quid opus facto sit ex ipso discamus : eumque rogemus ut viam aperiat, et exitum nobis patefaciat. Interim coram ipsius maiestate sic deiiciamur et humiliemur, ut quocunque mortis genere nos exercere vel punire voluerit, illud subire parati simus. Prophetas et apostolos nobis in exemplum proponamus, quorum afflictiones notae sunt, et quo dedecore et infamia sint ab improbis hominibus affecti conspicuum: quod alii in vincula coniecti, alii capite caesi, alii lapidati, alii dissecti, alii ludibria experti, alii excoriati, alii aliis modis Calvini opera. Vol. XXx

male habiti, nobiliores indo facti sunt et ipsorum patientia nobilitata: quae vera sunt Dei insignia, quibus in ipsis glorificari voluit, of longe insigniora quibusvis regum sceptris et coronis, quemadmodum ipse Paulus nos pulchrc docet. Nam obsecro, quum caesi prophetae, vel dissecti vel mille ludibriis affecti a regibus aut tyrannis fuerunt, quinam eorum apud Deum maiore in pretio fuerunt, an qui propter ipsius nomen caesi et afflicti sunt, an qui propter maleficia deinceps puniti ? Fidelis est -istorum expositor Paulus, quum gloriatur sua -vincula fuisse nobilitata. Quare si Deus volet nos pro ipsius nomine variis modis excerceri, et tanquam fures aut latrones ad poenas trahi, mortem nostram ipsi nihilominus pretiosam esse seiamus, ut docemur in psalmis. Caeterum qui propter maleficia meritas poenas luunt, hinc edam discunto coram I)eo deiici et humiliari. Nam certum est fore, ut si correctionem qua debent patientia ferant, ipsorum dedecus Deus deleat eoram suis angelis, et mors ipsorum, etsi aliqua cum ignominia coniuneta, tamen sit honorabilis: et si peccata sua confiteantur, non imitati Saulem in sua contumacia, pro aeterna eonfusione et poenis quas merebantur, gratiam apud Deum inveniant, et misericordiam consequantur. Hine itaque nos magis ac magis De o commendare discamus, et maiorc cum sollicitudine incedere, et cautius nos ipsos explorare, quum videamus etiam multis contigisse incautis, ut non qu.idem ex desperatione sibi manus intulerint, sod intercepti periculis ita so gesserint, ut bone an male feeerint non sit facile iudicare. Sic saepe contigit ut in oppidis vi occupatis mulieres ct virgines quam plurimae sese ex muris aut fenestris praecipites dederint, incertae vitae aut mortis, sod ut violationem et dedecoris notam effiigerent,.suamque castitatem tuereDtur, in discrimen mortis se coniecerint. Quibus periculis quum obnoxii sinus, sub alarum Dei praesidium confugiendum nobis esse sciamus: eumque perpetuis preeibus. sollicitandum ut nos ipso regat, et in adversis invictam patientiam donet, ut perpetuo nostros affectus refraenet, sic ut contra ipsius voluntatem nihil unquam sucipiamus : sod ipsi nos semper ultro subiiciamus.

7. Yidentes autem viri Israel, qui erant trans vallem et trans lordanem quod fugassent viri .Tsraelitae, et quod mortuus esset Saul et fzlii eius, reliquerunt civitates seas et fugerunt: veneruntque Philistiim, et habitaverunt ibi. 8. Facta autem die altera, venerunt Philistiim ut exspgoliarenf interfectos, et- invenerunt Saul, et tres fzlios eius iacentes in monte Gelboe. 46