Prev TOC Next
[See page image]

Page 713-714

 

713 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXXI. 714

rentur: rex vero Achis dicatur illorum mandatis et obmurmurationibus obtemperans Davidem dimi8isse: qui reversus Amalecitas deprehenderit urbem incendio et rapinis vastavisse: eosque iDsequutus interfecerit, praedamque recuperarit. Tandem vero ad Saulem revertendum erat, qui ab bostibus quum premeretur, et nullum remedium malls suis inveniret, ad Pytbonissam illam venit sciscitatum belli eventum, ex qua sibi mortem imminere intellexit. Atque haec observanda sunt, ne quis miretur, Saulis mortem narrari quamdiu David adversus Hamalecitas progressus est. Nam alioqui merito quaerat aliquis, quomodo tam subito Saul moriatur, et interim ea mutatio rerum incidat quae non unius diei, cut alterius, sod longe plurium fuit? Quae contraria viderentur et sibi repugnare, nisi dicamus esse quoddam vazEpov neoztpov in ista narratione.

Transeamus itaque ad bistoriae narrationem, qua dicitur Philastaeos pugnasse adversus lsraelitas, et fugasse ipsos et Sautis filios, imo et ipsum Sauleqn insequutos tuisse. Quibus verbis non levis aliqua clades accepta narratur, quamquam fuga multi salutem sibi quaesiverunt. Sed quum ad ipsum regem hostes pervenerunt, et filios ipsius interfecerunt, satin apertum signum est, magnam fuisse factam ab hostibus stragem. Nonne vero Deus populum israeliticum sibi tanquam peculium assumpserat? Nonne contra Philistaei incircumcisi gens erat improba, Deoque invisa et maledicta? Quomodo igitur Deus eon sinit de Israelitis triumpbare, quos in suam tutelam et clientelam se recepturum promiserat? Sed hic observandum quod in sacris saepius occurrit, Dei nempe iudicium a domo sua incipere. Quemadmodum enim bonus paterfamilias domesticos observat, et in filios silos animadvertit, potius quam in vicinos : ita Deum aequum est eon ad quos propius accessit sibique tanquam peculium elegit etiam castigare, et labentes corrigere. Populum igitur israelit.icum quoniam Deus in populum suum elegerat, ideo etiam tanquam benignus pater in ipsorum peccata animadvertit. Neque enim sane Deus non in filios adoptat, ea conditione ut laxas habenas permittat, et ut tanquam effraenes equi nullis castigationibus subiiciamur. Quid enim, obsecro, nobis, quid divina iustitia fieret? Nonne omnium risui sese suamque iustitiam exponeret. Deum itaque non ad se vocantem oportet sic misericordia sua tegere, ut nihilominus in peccata inquirat, aberrantes in viam reducat, et ad poenitentiam vocet, castigans peccata nostra prout expedire cognoverit. Neque vero tamen propterea increduli, et qui a Deo sunt alieni meliore loco sunt et conditione : nam alioquin felicitatem ipsis invideremus, quum Deum suos castigare audimus. Et multi supplicia vitaturi, ab ipso procul abesse cuperent: sed seriptura passim testatur improbos silo tempore poenas divinas non effugere. Sic dicit

propheta Deum, quum opus suum in Sione perfecerit, in suos deinceps inimicos et in eon qui a se alieni sunt irruiturum. Opus vero Dei vocat Esaias propheta correctiones illas quibus ecclesiam suam castigat: ideoque se a populo silo facturum initium dicit, pro cura paterna quam de ipsis gerit, etiam in ipsorum peccata animadvertens. Sed interim non esse quod hostes impunitatem sperent, . etsi ad tempus eon toleravit, sed tandem in ipsos animadversurum et quidem plagis, quibus non ad meliorem frugem revocentur, sod quae lethales sint: quemadmodum alibi Deus per prophetam minatur ipsis his verbis: Populo moo non peperci: to vero qui iniquitatem admittis speras to impune laturum? Ego ipsum aquis angustiae potavi, sod to irae meae faeces potabis. Sane Dominus potioni comparat augustias et afflictiones, quibus hominum peccata. ulciscitur, potioni inquam amarae et a.cerbae: quas dum impii non sentiunt delitias sibi faciunt et impUnitatem pollicentur: sed minatur Dominus fore ut quum suos castigaverit, longe acerbior et amarior sit hostium conditio, quod usque ad fraeces irae divinae bibituri sint. Nos itaque, Deo nos affligente, cognoscamus id fieri propter peccata nostra: et licet interea conspiciamus Dei et ipsius verbi contemtores impunitos laetari nobis flentibus, patienter toleremus, donec ipai tandem divinam ulti.onem experiantur: et pro paternis castignationibus in nostrum commodum et salutem nobis immissis, lethales illi plagas et incurabiles sentiant. Haec igitur doctrina est colligenda ex hac historic, in qua videmus Israelitas Deo permittente fuisse a Philistaeis caesos, et quidam ingenti plaga afflictos, rege ipso cum filiis ab hostibus trucidatis Quae quidem contigerunt propter Saulis pertinacem contuma.ciam : sed ita tamen ut Israelitae reliqui essent etiam ipsi coram Deo rei, quod Sauli gratificaturi bellum adversus innocentem gessissent. David enim fidelem ipsis operam navaverat, et longo tempore fuerat veluti regionis propugnaculum : sed interim eum persequuti sunt, et iniustis odiis afflixerunt in regis gratiam, qui Davidem tyrannice persequebatur, et immerito cane peius -et angue oderat. Quum ergo miserum et afflictum hominem, quem tueri et protegere debebant, et Saulis crudelitatem abominari, lint persequuti, et ad mortem ipsum quaesiverint, non semel atque iterum, sed repetitis vicibus, et adversus ipsum acies instruxerint, suasque sagittas iaculati sint, nonne merito Deus a medio sustulit, et hostibus permisit? Nam si David unus e plebe tantum fuisset, et neque malo neque bono vel ipsoe) affecisset, intolerabilis tamen Saulis malitia fuisset. Enimvero quum Davidem ipse Deus regem designasset, et hoc omnibus innotuisset, et

*) Fortasse legendum: vel Saulem vel ipsos.