Prev TOC Next
[See page image]

Page 711-712

 

,quum potitus esset victoria, in memoriam revocavit angustias illas in quibus die versatus fuerat, et quam familiariter et honorifice ab amicis eaceptus fuisset: ideoque nominatim exprimitur, et omnibus locis quo habitaverat David, ipse cum hominibus suis. Ex quo manifestum eat Davidis patientiam variis modis exercitatam et exploratam fuisse: ,atque adeo longe plura passum quam animis comprehendamus. Ac sane grati animi testificatio fuit, quum amicis partem praedae distribuit, quorum beneficia in se memoria repetebat. Quam multos contra videas ingratos, qui rebus in adversis ab amicis excepti et adiuti, si secundis rebus deinde fruantur, exstinctos cupiant eos a quibus beneficiis affecti sunt, ut ipsi nubibus geniti, et nullis ope et auxilio videantur indigere? David vero longe aliter se gessit, quem non puduit fateri se aliorum ope et auxilio indiguisse, et in angustis rebus se ab illis adiutum fuisse : et Deo gratias agens de acceptis ab ipso benefieiis, nominatim amicos sibi ab ipso suscitatos commemorat. Hanc igitur animi gratitudinem non solis verbis, sod muneribus etiam testari voluit, partem spoliorum quae Deus ipsi dederat amicis largitus: quorum ope et favore in angustiis sublevatus fuerat. Nos discamus non ingrati esse in eos qui rebus incertis et afflictis nobis opera tulerunt et suis faeultatibus adiuverunt, quum secundis et prosperis. rebus uti nos Deus voluerit. Deinde Davidis afflietiones et varios errores consideremus, ut patientiam discamus quum explorare Deus nos' voluerit, sic ut in terris nulla quies, nullum otium, aut tranquillitas appareat, sod hinc inde variis affecti calamitatibus odio habeamur, sciamus tamen .nos non accedere ad centesimam earum afflictionum partem quas David toleravit. Ideoque vires a Deo nobis suffici ardentibus votis precari debemus, ut patientiam ac perseverantiam tantum largiatur, ut non tantum ad annum unum aut alterum annum, sod ad finem usque vitae quam longs fuerit perseveremus: et quaecunque afflietiones ingruant Dei voluntati nos subiicere ne refugiamus. Caeterum si David a mortalibus acceptorum beneficiorum memor fuit, et gratiam retulit: quas Deo gratias agere debemus, a quo non semel tantum aut iterum iuvamur, sod a quo vitam ipsam accepimus, et a quo ex mille periculis eruti sumus, et a quo tot tantaque quotidie beneficia accepimus, ut eorum numerus capillos nostri capitis longe superet, ut .prophets loquitur? Quare Dei nomen debitis laudibus eelebrenius, sive secundis sive adversis rebus utamur: et quaecunque bona nobis contigerint, ei soli accepta feramus, et in eius nominis celebratione perseveremus.

HOMILIA CPI.

HOMILIA CVT.

CAP. XXXI.

1. Philistivm autem pugnabant adversum 1srae lem: et fugerunt viri Israel ante f'aciem Philistiim, et ceciderunt inter fecti in monte Gelboe. 2. Irrtcerunt que Philishim in Saul, et in folios eius, et percus cusserunt Jonathan et Abinadab et Melchisua ilios Saul, 3. Totumque pondus praelii versum eat in Saul, et consequufi sent eum viii sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. 4_ Dixitque Saul ad ar migerum scum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi : .Et noluit armiger eius : fuerat enim nimio terrore perterritus: arripuit itaque Saul gladium, et irruit super cum. 5. Quod quum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium scum, eat mortuus eat cum eo. 6. Mortuus eat ergo Saul, et tres ilii. eius, et armiger illius, et universi viri eius in die illa pariter.

Saulem Deus patienter die toleraverat, sod eum tandem divino iudicio meritas poenas oportuit luere, etsi videbatur sibi iniquitatum impunitatem propter diuturnam Dei patientiam pollieeri, quamdiu David variis afflictionibus exercebatur, et ipsius Deus oblitus videbatur. Sed re ipsa Deus patefecit suam patientiam non tollere poenas, quae tantum differuntur, et gravies deinde eompensantur. Sic . gravior fuit Saulis condemnatio, quo longior Doi patientia : et David tandem ad promissum regnum post diuturnam explorationem pervenit, et apes ipsum non eat frustrate, eoque fuit ipsius insignior gloria, quo maior tentatio fuerat. Sed antequam ulterius progrediamur, observandum historiae seriem hie non omnino servari, quod apud Hebraeos usitatum sit quae prius acciderunt posteriore loco recensere, et contra. Its vidimus Saulem quum veneficam illam de belli eventu consuluisset, responsum accepisse fore ut crastino die moreretur: deinde fuisse Davidis iniectam mentionem, quomodo sit a Philistaeorum rege divisus, et quomodo reversus Ziceleg urbem in qua habitaverat igne crematam invenerit, et abductas uxores suits et suorum cum facultatibus : quae sane omnia non uno die contigerunt. Itaque notandum, quae de Davide narrantur paulo ante-Saulis mortem fuisse narrationi inserta, quae tamen praecesserant factum illud Saulis quum Pythonissam illam consuluit rebus deploratis. Simplex igitur narratio fuisset, si Philistaei dicerentur in terram Israolis irruisse: et Saulem ad repellendos hostes exercitum convocasse: deinde quum accederet ad locum in quo praelium fore videbatur, invidia commotos Philistaeos adversus Davidem, voluisse ut a rege dimitteretur antequam propius cum hostibus congrede-