Prev TOC Next
[See page image]

Page 709-710

 

709 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXX. 710

care liceat sine testibus, ac proinde sine infamia aut dedecoris metu, tamen solo Dei metu in officio retinebimur: modo nos ipsius verbo regi sinamus, in animo defixum penitius habeamus Deum nunquam permissurum, ut quod ipsius voluntati repugnat sit diuturnum et inultum maneat. Yana igitur omnia effugia pro virili eaveamus, Deum persuasi cordis humani latebras scrutari, et malitiam ipsorum detegere. Praeterea cogitemus nos in propria causa caecutire et nobis ipsis delitias facere. Bed aliorum longe aliud esse iudicium: ideoque hoc tanquam altero fraeno cupiditates nostras coerceamus. Nam si hominum sententiis condemnamur quale Dei fore iudicium in nos arbitramur? Quare si ram ipsam sine ullo nostri respectu diligenter expendamus, aequitati locus relinquetur, et tanquam solis radii conseientias nostras illustrabit. Praeterea non tantum eo fine hominum de nobis iudicium oportet intueri, ne pudore afficiamur suffragiis ipsorum damnati, sad maxima ne cui simus offendiculo

quemadmodum reete nos D. Paulus admonet, non tantum coram Deo, sad etiam coram hominibus bonum procurare, ut de nobis loqui male Demo possit: neque malo exemplo laedi neque Dei nomen blasphemis hominum vocibus exponatur lacerandum. Quemadmodum hodie videmus papistas et veritatis hostes semper in insidiis esse, et occasionem omnem explorare salutis doctrinam maledictis proscindendi : et Domini nostri Iesu Christi nomen lacerandi: ideoque nos tanto vigilantitires esse convenit, ne quam illis occasionem quam quaerunt offendiculi praebeamus. Hanc igitur etiam ob causam nos hominum iudicia et sententias de nobis metuere oportet, ut in officio retineamur, et stultae nostrae opinioni renunciemus, qua plerumque excaecamur : et diabolus ingeniosus eat in multis rationibus inveniendis quibus incautos obruat: et multis undique hostibus cingimur, qui nostras actiones explorant: deinde ad iudicium divinum assurgendum eat, et quid ex ipsius verbo liceat diligenter.expendendum, ac quid aequitas iubeat considerandum, ne adversus insita naturae principia iuris et aequi peccemus.

Deinde sequitur in contextu : Mansisse istud statutunz ab hoc die in populo, ut qui ad impedimenta remansissent pariter praedam cum its qui pugnae interfuissent partirentur. Bed nobis in istis diu non eat insistendum, quae dicta sunt superius sufficiant: itaque ad sequentia transeamus, in quibus audimus Davidem misisse de ea praedo; senioribus lehudae amicis suis, dicendo : Ecce vobis donum de praeda hostium lehovae. David hac usus protestatione testatus eat se de suo quod legitime acquisivit, nempe de spoliis hostium Dei et israelitaci populi, non autem de iniqua praeda et rapina largiri. Multos enim videas liberales, immo prodigos in distribuendo et largiendo, quod iniuste et malis artibus pepere-

runt: sad non sunt alii apoliandi ut alios vestias. Et sane non ignoramus Deo non placere eleemosynam quae species eat caritatis, si malis artibus, fraudibus et rapinis opes partae aunt. Quare quos videmus in papatu fraudibus et rapinis locupletatos, multa deinde delubra et anniversaria sacra instituore, sciamus, etsi bono aliquo fundamento niti videantur, Deo tamen maxima displicere, et quaecunque obtulerant foeda in ipsius esse conspectu. Quid ita vero? Nempe Deum facere suarum rapinarum et maleficiorum participem velle videntur: et blaspheminarum suarum consortem, ins et aequum omne pervertere. Nae blaspbemia eat ingens cum iniquitate coniuncta. Quamobrem si dona ex rebus male partis Deo obtulerimus, certum eat non tantum ingrata fore: sad etiam offerentes a Deo reiiciendos, et hominum ipsorum suffragiis condemnandos. Hanc ob causam nos iubet scriptura de suo quemque fonte bibere, cuius rivuli decurrant in cgenos. Qua similitudine_ sapiens ille Salomo significavit, quemque oportere contentum its else quae nobis Deus largitur, et cavendas esse pra.edas, rapinas, fraudes et avaritiam.. Quare si iuste possideamus quod a Deo DOS accepisse sincere profiteri possumus, tum vere eleemosynas dare, et liberalitatem erga proximos exercere poterimus, quae Deus tanquam grata sacrificia eat habiturus. Hac igitur oecasione David munera quae ad seniores misit ease digit spolia hostibus populi Dei iuste detracta. Deo ipsi victoriam concedente, atque adversus illos armante, ut maxima iustum fuerit bellum adversus inimicos ecclesiae Dei quam pessumdare studebant. Se itaque non suis commodis studuisse, non vi et rapinis rem augere volaisse sod a Doi manu quidquid habuit accepisse. Multi sane contra Deo gratias agere solent, quum malis artibus ram auxerint, et inter caeteros etiam viri principes titulis istis insigniuntur: Dei gratia princeps huius vel illius regionis, quam tamen Bola vel ambitione vel avaritia sine iure oecuparunt. Longe aliter David: sad quoniam ipso Deo dace cum hostibus eongressus; eat etiam detracta hostibus spolia et praedam Deo acceptam refert.

Caeterum non debemus inanem ease arbitrari reeitationem eorum ad quos David sigillatim munera ista misisse dicitur quorum omnium etsi nomina non recensentur, urbes tamen in quibus babitabant designari sat eat, ut magnam fuisse illorum multi tudinem appareat. Porro nomina regionum varia rum, etsi non procul dissita, tanquam in imagine viva nobis repraesentant quot amicos habuerit, et in quot locis profugus fuerit, quae doctrina eat nobis longe utilior quam prae se ferat. Davidem enim longo tempore fuisse miserum, et in variis errasse locis minime dubium eat, simillimum aviculae quae nullibi firmum pedem figere potest. Iam vero 45*