Prev TOC Next
[See page image]

Page 697-698

 

697 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXX. 698

suam committit Davidi iurato se neque ipsum interfecturum, neque in manum domini Amalecitae dediturum, discamus iurare quidem quum opus fuerit, sed sic ut Dec debitum honorem reddamus. Verumtamen divini nominis usurpationem sciamus necessitati reservanda.m non autem temere assumendam, ut plerumque multi Solent temere et non rogati iurare magnum divini nominis contemptum eo ipso denotantes. Sed Deus tandem faciet ut sentiant quam sacrosanetum sit ipsius -nomen , quod non temere ab ipsis assumi et tanquam pila, ut aiunt, versari debut: sed sobrie, et nunquam nisi quum iusta ratio postulabit usurpandum. Deinde etiam cavendum summopere ne nisi in veritate iuremus: nam si mendaciis nostris nomen Dei misceamus, magnum sacrilegium committimus. Nihil enim magis Deo conveniens quam veritas: cuius ipse nomen assumit. Ac si Deum mendacii nostri, si fraudis, si doli, si malitiae testem facimus: nonne naturam ipsius immutamus, et veluti in spectrum commutamus? Quamobrem omne temerarium iuramentum sacrilegium et blasphemiam esse sciamus, et nulla maiore contumelia nulloque insigniore dedecore posse Deum a nobis affiei, quam si temere ipsum ad nostrum arbitrium transformemus. Quamobrem quum tam frequenter in ore omnium iuramenta versantur, ac proinde multa periuria, quod, proh dolor! nimis quotidiana experientia ostendit, non alios iudices ad nos damnandos Deum adhibiturum sciamus quam incredulos, qui nee legis nee evangelii cognitionem habuerunt. Praeterea istud observandum miserum istum Aegyptium rogare Davidem, ut iuret ipsi per Deum. Nam inde colligimus miseros istos caeeos paganos, etsi multa idola coluerint, nibilominus principium istud retinuisse, quod ex ipsorum animis deleri nunquam potuit, summum aliquod esse numen, adeo ut miseros illos idololatras non sit existimandum deorum multitudinem ita sibi finxisse, quin semper summum aliquem deum fuisse crediderint: sed quod ad tantam maiestatem attingere non potuerunt minores deos sibi finxisse, in quibus acquieverunt. Nee aliter hodie de papistis sentiendum est, quum hoc effugio se tuentur, nempe Deum se unum agnoscere, et licet sanctos et sanctas precentur, et tanquam patronos et advocatos invocent, Deum tamen summam dignitatem et gradum apud ipsos retinere. Idem sane paganos illos sensisse videmus, adeo ut inanis illa sit ipsorum excusatio, et vanum effugium papistarum, ideoque tenendum istud prineipium est, non sufficere aliquem in animis nostris impressionem esse diviuae summae alicuius maiestatis, quae res omnes administret: sed etiam oportere ut Deum cognitum ita colamus, ut in ipso solo conquiescamus

neque temere feramur ex sensu nostro; et novos cultus ipsi affingamus, et patronos et advocatos

tanquam minores deos advocemus: sed sciamus Deum a nobis omnibus sensibus eoli et adorari velle, et solam illam quam praescripsit nobis in Domino nostro Iesu Christo viam inststere. Nam si huic uni acquiescamus, nunquam in hanc aut in illam partem distrabemur: ideoque licet angelos sciamus pro nobis vigilare, nostraeque salutis ministros esse, et paratos ad auxilium nobis in rebus angustis ferendum, nunquam tamen ad ipsos convertemur, quin Deum unum quaeramus, et in ipso solo perfecte, id est, sine simulatione conquiescamus. Et de istius miseri Aegyptii religione hactenus, dominum vero ipsius quod attinet mercedem suae crudelitati condignam accepisse ipsum verisimile est. Miserum enim hominem et vile mancipium traxerat ad bellum, sed quum in niorbum incidisset curam omnem ipsius abiecit: quern saltem ad sepem aliquam relictum debuerat post praelium et eversionem urbis Siceleg assumere. Quid enim pudebat ipsum misereri istius mancipii, quum onusti praeda Amalecitae et parta victoria discederent? quare igi,tur herus iste misero mancipio non suceurrit, cur eum minore in pretio quam eanem habuitP Sane ingratus ille et inhumanus fuit: sed tamen sic admirandum Dei consilium est, cuius providentia istud, non aliquo casu vel formna contigit.. Et verisimile est serum istum in praelio caesum, ut merebatur, et pro laetitia quam debuit domum rediens consequi, dignam crudelitate sua mortem passum esse. Sane hominum opinione nisi in servum istum David incidisset, rescire non potuisset quo loco essent hostes. Deus quidem profecto illum consilio non destituisset: red de mediis agimus quae in sensus hominum incurrunt. Nisi ergo dominus ille tam crudeiis fuisset in famulo suo deserendo, non tulisset poenam quam merito tulisse ipsum videmus. Nos itaque discamus eorum misereri quos laborantes viderimus, quos licet ingratos experiamur, Deum tamen non dubitemus mercedem nobis suo tempore quam promisit redditurum. Contra metuamus ne miseros et egeoos contemnentes Deus in parem inopiam et necessitatem adducat, et omnibus auxiliis dostituat, sic ut nostri nullus misereatur, quemadmodum dixit Deus fore, ut qua mensura metiti fuerimus eadem nobis remetiatur. In primis vero sciamus nos puniendos gravius si crudeles in eos fuerimus quibus nos Deus magis devinxerat, et nunquam impunitam istiusmodi crudelitatem fore. Diseamus igitur huius Amalecitae exemplo sapere, quem videmus a Deo sic punitum, ut derilictum mancipium Deus voluerit in Davidem incidere, ut eo indice persequeretur fugientes illos hostes praedamque recuperaret. Praeterea et istud observandum, Deum nobis factum propitium, victoriam de hostibus daturum, et ipsos excaecaturum, et effecturum ut vel inopinantes nobis ipsi prae'oeant victoriae occasionem. Sic enim solet Deus vel