Prev TOC Next
[See page image]

Page 681-682

 

681 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggX. 682

gentibus adversus ipsum inimicis, sic tamen auxilio sue iuverit, ut contra hostium opinionem bene res ipsi cesserint: Davidem enim inimici deprimere volebant, et de gradu dignitatis deiicere, sed illum Deus ea ratibne magis extulit. Nos igitur istis exemplis edocti fiduciani in Deo nostram colloeemus, neque virtutem ipsius ex nostro sensu dimetiamur: sod quum periculis obsessi ealigaverimus, sufficiat illum pro nobis vigilare, et in se rebus veluti deploratis curas nostras suscipere, eumque precemur, ut multis undique tentationibus et angustiis non urgentibus, nunquam permittat non in hanc vel illam partem recta via deflectere, sed ipso adiuvet auxilio, et lapaos erigat, ut in omnibus nostris afflictionibus illum debitis laudibus celebrandi occasionem semper habeamus.

HOMILI A CI1I.

Cap. XXX.

1. Quumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant earn igni : 2. .Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum: et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere sue. 3. Quum ergo venisset David et viri eius ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suss, et f lies sues et fzlias ductas esse captivas, 4. Levaverunt David et populus qui Brat cum eo voces suns, et planxerunt donee deicerent in eis lacrymae. 6. S'iquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 6. Bt contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super iliis suis et filiabus: con fortatus est autem David in Domino Deo sue. 7. Et sit ad Abiathar sacerdotem ilium Achimelech, Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David. 8. Et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eon, an non ? Dixitque ei : Persequere, absque dubio enim comprehendes, et excuties praedam.

In sequente historia clarius apparebit quod in superiore docuimus Deum habere in sua potentate tempora et opportunitates sues adiuvandi. Nam si David in castris Philistaeorum diutius remansisset, ut videbatur Achis postulare, duas suas uxores amisisset cum tota suppellectile, capta et incensa urbe Siceleg ab Amalecitis, quam ab Achis acceperat, et recuperandi uxores spem nullam habuisset.

Et interim oblata fuisset oecasio regi Achis Davidis ingenium detegendi, eumque ideo lethali odio persequendi. Quare Davidem in maximis angustiis fuisse constitutum apparet, et in summo diserimine versatum. Sed quis modus ex istis emeigendi tot tau= tisque difficultatibus apparet? Si externs media respicimns, ipsi fuerunt hostes ipsius, qui millies ipsum interemptum voluissent. Odium enim quo persequuti sunt Davidem Philistaei causa fait, uteum quadam ignominia dimitteretur. Nam et rex profitetur se fidum illum erga se agnovisse, non sine dedecore tamen ab ipso dimittitur. Sed admiranda Dei providentia laboranti servo sue succurrit. Atque haeo afflictio non ipsi casu contigerat, sed correctio fuit ipsi a Deo immissa, vel quaedam patientiae ipsius exploratio. Neque enim semper Deus sues explorans propter peccata ipsos punit, sed multas alias habet apud se causas licet saepe nobis incognitas. Nam af'flictionibus Deus utitur, aut*) pharmaco quo sues magis ac magis deiiciat ac humiliet, aut tanquam alexipharmaco vel amuleto quo doeeantur sese in officio continere, aut etiam eorundem exercere patientiam vult, quod Iobi praesertim exemplo fit nobis conspicuum. Quare fieri potest ut Deus peccata Davidis immissa tanta afflictione punire noluerit, etsi in iustissimis et perfectissimis quibusque reperiat satis amplam materiam iudicii, si summo iure cum ipsis agat. Sed, ut ante dixi, nonnunquam filiorum suorum patientiam explorat, eis non imputans peccata: sed tantum explorat ipsos sintne parati ad ipsius obsequium, et ad sacrosanctum nomen suum venerandum in maximis calamitatibus et angustiis. Manus igitur Dei Davidem percussit, quum voluit illi primum Philistaeos adversari: deinde i11i coniuges et totam suppellectilem eripi, et in tantam desolationem venire, . ut consolationi nullus relictus locus videatur. Sed interim Deus ostendit Davidem patienter haec adversa tolerantem, tandem a Domino restituendum. Profecto David hominum opinione multa iam passus fuerat, sed oportuit illum adhuc cum ista difficultate luctari antequam in regni possessionem mitteretur.

Discamus igitur multis modis 4fflicti, et tamen nullum miseriarum finem videntes, sod potius in novas difficultates venientes, ut per medios ignes et per medias undas transire non oporteat, animum tamen obfirmare, et quoscunque casus fortiter sustinere, adeoque per saxa, per ignes, per deserta, per avia denique loca Deum vocantem sequi, nee praeteritas calamitates sufficere arbitremur quasi illis Deum else contentum oporteat: quandoquidem in unius Dei potentate situm est itidicare quid nobis utile sit et expediat, et portionem nostram nobis admetiri, quemadmodum saepe scriptura non sine

*) Vide an legendum sit: ut.