Prev TOC Next
[See page image]

Page 677-678

 

677 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIX. 678

domum Dei cum voce cantus et laudationis: sic affectum. Davidem erga Dei sanctuarium, coetumque fidelium certum eat nunquam adversus Israelitas pugnaturum fuisse. Unde satis apparet simulatam ipsius orationem fuisse, quum ait, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis. Quis enim erat ille rex? Nonne populi Dei bostis? Davidemne vero arbitremur Achis Dee praeferre voluisse? Et impiis et profanis sese adiungere ad persequendam ecclesiam, cuius membrum erat, imo etiam caput, repraesentans Domini nostri Iesu Christi personam donee appareret, et a Deo patre nobis daretur? Denique sincerum fuisse Davidis animum certum eat, etsi nonnihil aberrat. Ex quo discendum, quod ante diximus, sanetissimos edam viros, etsi ad rectum acopum colliment, Deumque quocunque voeaverit sequi parati sint, tamen semper inoffenso pede progredi, sed multum infirmitatis prodere. Quorum exempla non debent ad vitia nobis viam facere, sed potius maiorem curam et sollicitudinem in nobis excitare, ne labamur: Davidem intuentes rectum quidem animum erga Deum habuisse, et ingenti ardore cultus ipsius flagrasse, sed tamen aliquid simulasse. Nam si mentiri et simulare illum contigit, quid nobis ipso longe in-_ firmioribus futurum , putamus? Nae si vitia nostra non animadvertimus, Deus tamen ilia perspicit cuius. oculi penitius quam nostri penetrant: si quidem ipsius iustitia nostris affectibus longe superior eat. Quamobrem quum Deus nos ab ipsius voluntate pendere volet, sciamus tamen superesse nobis adhuc pugnam adversus naturalem infirmitatem, multas superesse eordis nostri latebras quae rectis conatibus resistant: ac denique multum in ipsis nostris bonis operibus ease impuritates, adeo ut Deus merito possit quidquid in illis purum apparet repudiare, ideoque oportere nos Deum perpetuis precibus sollicitare, ut infirmitatem nostram pro sua clementia toleret, et quidquid eapedire nobis cognoverit benigne largiatur.

Insuper ex hac historia discamus Deum improbis adversum nos lira quaeque machinantibus prava ipsorum consilia in nostram utilitatem vertere, et quo magis deprimere nos ;ponabuntur, eo magis Deum nos elevaturum: siquidem Deus vel invitis nostris adversariis utitur ad nos extollendos. Unde ex parte apparet admirabilis Dei providentia operantis per vias nobis incognitas, et ut nobis videtur, obliquas: altera vero ex parte magis ac magis confirmari nos oportet, et in Dei providentia conquiescere, firmaque fide niti quum praeter omnium opinionem quod nobis erat contrarium in nostram utilitatem et salutem convertit. Quibus enim modis (obsecro) David ex imminenti periculo liberatus eat? Philistinorum quos infensissimos habebat opera. Et qua tandem ratione? nempe

malitia ipsorum et invidia qua Davidem in pretio esse, et honore apud Achim regem dolebant. Sane ista valde insolentia -else et inter se pugnare videntur: sed ita Dens in usum suum malam hominum voluntatem convertit: sic tamen ut hominum iniquitati non communicet, neque possit tanquam autor peccati ab ipsis accusari: nam exempli gratia; odium illud et invidia Philistaeorum qua Davidem persequebantur, condemnanda eat, sed ea tamen Deus ut.itur, ut ipsorum manibus David liberetur, quamobrem Dei iustitia semper consistit, adeo ut improbos quosque homines oporteat os claudere, qui alioqui tanquam rabidi canes de Dei operibus detrahere consueverunt, quum vident Deum glorificari in miserieordia qua Davidem eruit ex periculo, licet usus fuerit Philistaeorum ministerio. Adoranda igitur nobis omnibus divina providentia, rationibus utens sensibus nostris et opinioni contrariis: et ampla offertur nobis fiduciae materia quum Deum ex tenebris lucem educere, ut Paulus loquitur, videmus, adeo quidem ut licet improbi dira quaequo in nos moliantur, et iam in ipsorum faucibus versare videamur, tanquam morti propinquissimi, Deus tamen in nostrum commodum et utilitatem illorum consilia convertat, quemadmodum alibi dicitur omnia Deum timentibus in bonum et salutem ipsorum cedere. Quapropter licet hostes exitium nostrum moliantur, et laqueos nectant quibus incautos obruant, et omni studio mortem nostram quaerant. nee deficiant ipsos rationes prava consilia ad finem perducendi, patienter tamen exspectemus dum ipse Deus manum adhibeat: ac ne dubitemus quin omnia ipsorum studia et consilia in nostram salutem ac vitae conservationem convortat, et admirandis modis nobisque incognitis ex mortis faucibus eripiat. Atque baec doctrina necessaria eat istis praesertim temporibus quibus Dei inimicos videmu8 spirare necem fidelium, et ecclesiae Dei sanguinem sitire: ac proinde ex humani indicii sensu extremum discrimen imminere, et deploratam ease salutem, ne tamen animum despondeamus, sed certo statuamus Deum quidem permissurum, ut hostes adversus ecclesiam insurgant, et magnos apparatus faeiant, et iam imminere miserorum faucibus videantur: sed tandem omnia ipsorum consilia et machinationes irritas facturum ac; disturbaturum : neque id tantum, sed edam quo magis increduli elati fuerint et dira quaeque minati, Deum tandem omnia in nostram salutem et utilitatem conversurum.

Hactenus igitur dictum esto de divina providentia, qua factum eat ut ipsi Philistaei Davidem ex castris suis eiecerint, et hac ratione David ex summo periculo liberatus sit, aut polluendi manus sanguine innoxio, aut in suspicionem apud regem Achis veniendi, aut etiam ipsis manibus suorum hostium occumbendi, propter odium quo ipsum per43*