Prev TOC Next
[See page image]

Page 665-666

 

666 IN I. LIB..8AMUEL.' SAP- XXVIII.

tentiam revocandi, qua Deus saepe utitur conditionem in se continens, quum tamen decretum Dei irrevocabile videatnr. Sic saepe per propbetas Deum loquutum videmus, quorum freque-ntes suet divinae in populum vindictae comminatitines, quibus non prime statim tempore poems in populum quas minabatur immittere volebat, sed populum potius ad poenitentiam vocare et ad seriam ad ipsum eonversionem. In istis igitur poenarum comminationibus conditio quaedam etsi non expressa continebatur si poenitentiam agerent, et scrio ad Deum converterentur, et cordis integritate veniam deprecarentur, se ad misericordiam proclivem fore: sin minus poenas quas minabatur immissurum. Sic quotidic nos Dei verbum audire, et nostram in eo condemnationem oportet: verbum enim Doi praedicatum, eat instar bipennis et gladii ancipitis: nam ait apostolus, unius*) eat sermo Dei et efficag et penetrantior quovis gladio ancipiti, et pertingit ad divisionem animao ac spiritus compagum quoque ac medullarum et diiudicans conceptiones et eogitationes cordis. Quam ob causam etiam Paulus docet verbum Dei singulos ad examen sui ipsius vocare ut coram Deo de suis offensis convicti magis ac magis deiiciantur, et suam indignitatem confiteantur. Qnamobrem quotiescunque Dei verbum audituri accedimus, vel sacrosanctam scripturam lecturi in manus assumimus, nos ita comparatos esse decet, ut in co tanquam ex ipsius ore Dei condemnationem nostram audiamus, et in eo conquiescamus et riobis ipsis magis ac magis displicere, et coram Dee deiici ac humiliari discamus, commodo enim nostro maximo fiet si condemnationem admiserimus, quandoquidem Deus in nos adeo proclivis eat, ut gratiam ac misericordiam polliceatur peccata sue agnoscentibus, et ad meliorem frugem revertentibus. Contra vero si ad Dei comminationes bomines occalluerint, et poenitentiam non egerint, nullus veniae locus amplius superest, sed absolute Dei sententia eat, et decretum immobile adversus peccatores. Sic prophetas videmus adversus populum rebellem et contumaeem, divinae vindietae, et irrevocabilis sententiali tulisse quum neglectis divinis admonitionibus in malitia perseverassent. Nos itaque Doi iudicis in eos qui patientia of bonitate ipsius abusi aunt animadvertentes metuamus, et ne patiamur Dei vindictam eo usque progredi tit nullus misericordiae locus superset: sed quamdiu nos patienter tolerat, et ad meliorem frugem vocat peccata nostra condemnans, oecasionem oblatam arripiamus, et ne exspectemus donee aures occluserit, et gratia ipsius excidamus.

Caeterum quod ad Saulis metum ilium attinet, observandum eat affectus esse quosdam electis Dei et reprobis communes, fidelibus, inquam, et inere-

*) Lege : vivus. 666 dulis: -sed tamers magnam in illis ease differebtiam

nam (exempli gratia) ° tam infideles quam fideles credentes, tam reprobi quam boni ad Doi comminationes horrent, etsi improbi saepe sibi delitias faciunt et Dei minas contemntint, ~ ac in malitia perseverant, iocum et risum illas eaistimantes: sed quas tamen tandem tam borrendas experiuntur, u montes in sua-capita devolvi exoptent, et ut ipsis ima tellus dehiscat, ut sacra scriptura saepe loquitur, quoniam ire Doi ipsis eat borrenda. Improbi igitur, et maxime contumaces tanto Dei terroro percelluntur, ut adversus ipsius iram remedium nullum inveniant, contra vero fideles percelluntur quidem, et quo maiorem habent divinae maiestatis apprebensionem quam improbi magis etiam commoventur, et ad vivum usque tanguntur irac divinae sensu, quemadmodum propheta in psalmis loquitur, qui sensus irae divinae et metus ipsis eat cum impiis et incredulis communis : sed ex isto metu et pavore non potest iudicari de hominis poenitentia et coram Deo humilitate. Nam si Saul serio peocatorum sensu affectus fuisset non permansisset diutius in illo pavore, sed conversionis ad Deum effectum re ipsa sensisset et demonstrasset, siquidem ipsum Deus aaneti spiritus afflatu ad misericordiam obtinendam inspirasset, sed contrarium prorsus apparet. Est quidem, fateor, divinorum iudiciorum metus ad poenitentiam praeparatio, sed in quo tamers minime sit semper haerendum. Quid ita? Nempe quod Dei contemptores ita perterriti furere incipient, et immanes feras imitentur, quae catenis vinctae illas arrodunt, et dentes prae rabie frangunt: ut indomiti equi fraenum mordent sessore calcar ipsis subdente: sic profani metum ilium in furorem convertunt, et adversus Deum stomachantur, et in desparationem praecipites feruntur: ideoque magis ac magis indurantur, et ad flagitia revertuntur, imminentis divinae vindictae immemores, et Deum ipsum tanquam ipsius manum evasissont contemnentes. Contra vero fideles divinorum iudiciorum metu perculsi, bonitatis ipsius memores ea sese consolantur et erigunt, ne tristitia et moerore conficiantur: ideoque appetitus suos vehementiores coecere conantur, et fraenare: ac patienter Dei castigationes ferunt, etiamsi mors ipsa sit obeunda, adeo quidem ut si Deus poenis meritis eximere ipsos noluerit, nihilominus omnem aegritudinem abiiciant, et divinorum iudiciorum severitatem patientia vincant, neque ut improbi adversus Deum insurgxnt, aut dentibus infrendeant: sed eum, etiamsi oorripiat, nihilominus benignum patrem sentiant, et castigationem pro summo bone habeaut: quod peccata sue Dei bonitate et miserieordia tectum ire persuasi aunt. Erit igitur ipsis salubre pharmacum, quod primo intuiti lethale vulnus fore videbatur. Quin etiamsi Deus ipsis parcat, et nullis eaeroitiis eacitet,