Prev TOC Next
[See page image]

Page 627-628

 

627 HOMILIt1 XCyIII. CAP. ggVIII.

1. Factum est autem, in diebus illis congregaverunt Philistaei agmina sua, ut 2h-aepararentur ad bellum contra Israel: dixitque Achis ad David: Scions nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, to et viri tui. 2. Dixitque David ad Aehis : None scies quae f axturus est servos tuns. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis naea ponam to cunctis diebus. 3. Samuel autem mortuus est, planxitque cum omnis Israel, et sepelierunt eum in Bamatha urbe sua, et Saul abstulit magos et hariolos de terra. 4. Congregatique sent Philistaei, et venerunt, et castra metati sunt in Sunam : congregavit autem et Saul universum Israel, et expavit cor eius nimis. 5. Et vidit Saul castra Philistaeorum, et tircuit, et expavit cor eius nimis. 6. Gonsuluitque Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. 7. Dixitque Saul servis suis: Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad cum: Est mulier Pythonem habens in Endor.

Considerandum hie primum nobis occurrit, quo modo suns Deus castigat, ut in rectam viam a qua deflexerant reducat. Deinde quomodo non agat cum ipsis summo iure: sod leniter in ipsos animadvertat. Superius Davidem audivimus mendaciis et simulatione persuasisse Achi, se praedari IsraLlitas, quum tamen in Hamalecitas et finitimos populos irrueret. (qua. in re minime dubium est quip peeeaverit: siquidem debemus candide et sincere cum omnibus agere: et mendacia, lieet nemini noxia, Dec tames displicent, naturae quippe ipsius contraria. Et praeterea regem Achis a quo tam humaniter exceptus fuerat, fallebat, ut non immerito oondemnetur. lam sequitur expendendum, quomodo sit a Domino punitus: quem in eam necessitatem inducit, ut sine dolo respondere cogatur, et non sit amplius neque mendaciis, neque simulationi locus. Nam Philistaei adversus Israelitas coacto exercitu, facere in ipsos itupetum parabant. Interea David se tutum existimabat, quod in ipsius facta non amplius inquireretur, et rex Achis tantum ipsi fideret, ut in praedae partem veniens, quam David agebat, sibi satisfactum existimaret: Bed Deus haec illi otia tollit: siquidem ab Achis vocatus iubetur in castra venire adversus Israelitas, ac proinde armis infestare Dei populum : cuius tamen ipse dux et caput a Domino constitutus fuerat. Qua ratione ins dignitatis regiae amittebat in eos insurgens quorum caput erat constitutus. Neque vero superfuit ullus excusationi locus, quandoquidem millies

HUMILIA XCVIIL 629

potius occumbere quam hoc suscipere debuit. Cogitur itaque ab Achis: quod sibi malum accersivit quum se regi Achis initio submisit, et iugum istud imponi sibi permisit: debebat enim sibi cavere, et speeiosa aliqua ratione se excusare: sod eoniecit se ipsemet in hos laqueos, dictitans se praedam egisse de Israelitis, undo faetum ut Achis hoc credens voluerit in castris ilium tanquam Israelitis infensum secum habere. Sed ex altera parte misertum fuisse ipsius Deum videmus quod cum hac correctione castigatum periculo quod sibi crearat exemit. Atque haec duo sunt praecipua capita initio huius historiae observanda. Nos itaque discamus, variis nos euris et difficultatibus undique urgentibus, non iniicere tamen conscientiis nostris laqueos, neque ad illicita remedia confugere: quandoquidem malum potius ea ratione gravius faceremus. David quidem profecto hominum iudicio non poterat se aliter apud Philistaeos tueri, quam mentiendo et simulando se Iudaeis infestum ipsos praedari, adeo ut difficultas in qu-m fuerat coniectus videatur ilium apud homines excusare, Bed apud Deum non est simulationi neque mendaeio locus, qui vitae integritatem et innocentiam requirit : ideoque David pessime sibi apud Deum consuluit, quemadmodum ex ipso exitu satis apparet. Quamobrem quaecunque difficultates nos undique constrinbant, ex quibus nullus detur exitus, et undique urgeant angustiae : summopere tam en caveamus ne simulationibus et mendaciis, quibus Deus graviter offenditur, ex illis emergere studeamus, ne laqueum nobis arctius nectamus, et quo magis nobis videbimur a periculo tuti, eo profundius in illud a Domino immergamus et merito quidem. Quare quo sumus ad hoe vitium natura procliviores, eo diligentius meditanda est haec doctrina, et serio Deus invocandus ut sun spiritu nos regat, et in integritate ac in innocentia vitae conservet, no unquam aut ad laevam aut ad dextram declinemus, et no pravis consiliis et simulationibus abduci nos patiamur a recta semita, sod ut ipso potius suggerat quae facienda et dicenda Bunt. Et hodie praesertim utilis est haee doctrina, quum videmus adeo corruptos homines ut simulationis, malitiae, perfidiae, invidiae denique pleni sint, ut bonis viris undique insidiae struantur, et vix os aperire possint quin deprehendantur. Tune igitur maxime usurpanda nobis est doctrina haec et Deus invocandus, ut si nobis cum versipellibus et dolosis hominibus conversandum est, eam nobis prudentiam suggerat quae sit a malitia fraudibus et dolis aliena, nosque reetam viam insistentes, sic tueatur sun spiritu, ut nullis dolis decipiamur. Caeterum si quando nos a recto aberrantes punierit, sciamus non deberi nobis aliud privilegium quam Davidi, cui Deum minime pepercisse , videmus : ideoque collum sub-