Prev TOC Next
[See page image]

Page 625-626

 

IN I. LIB. SAMUEL. CAP. %%VH.

iri. Sed etsi.Deus permittit improbis lascivire, et in miseros insultare, et quasi iam parta victoria triumphos agere, tamen irriti ~omnes ipsorum conatus futuri sunt. Nam exsultantes et triumphantes Deus momento perturbat, et re ipsa patefacit se in arcano suo consilio habere, quae ne suspicari quidem potuissemus. Eo igitur ardentius ad ipsum nos oportet confugere, et rogare ut opus inceptum perficiat: nihil enim est coepisse nisi perficiat: quare Deum oportet extraordinarie virtute operari, et suis opem adferre. Sane Deus coeptum opus nunquam relinquit imperfectum, nisi hominum ingratitudine provocatus: itaque quum coepit operari, nostros oculos aperit quibus favorem et bonitatem ipsins erga nos contemplemur. Quamobrem ad ipsum ardentioribus votis tune invocandum magis ac magis sollicitari debemus: et cavere ne in socordia obtorpeamus, et nobis ipsis quasi iam re perfecta delitias faciamus. Sed duet exspectamus ut Deus opus suum perficiat, miseriam nostram et imbecillitatem ac necessitatem auxilii ipsius agnoscamus, ut nostrae inopiae memores, maiorem inde promovendae gloriae Dei occasionem habeamus. Interim in ipso conquiescamus, minims dubitantes quin omnes difficultates praeter spew et exspectationem nostram superet. Ac si non tam cito, neque its rationibus quibus optaremus negotium conficit, sufficiat Deum pro suo arbitrio suum opus perficere: et nobis illi gratias agendi, quum in ipsius invocations perrexerimus, et sum in omnibus difficultatibus invocandi, et in ipsius gratia aperandi mains semper argumentum praebitum iri.

Porro quod David interrogatus ab Achis, unde referret apolia, et praedam ageret, respondit, ex meridiano tractu Iudaeae, in eo, uti diximus; est condemnandus: quam tamen culpam illi Deus condonavit, et illi gratiam suam non obstante isto impedimento non destitit impertiri. Hine itaque discamus, nos licet infirmitate aliqua laborantes, et non tam perfectos quam par esset, Deum tamen respicere, et nostri misereri : sed interim caveamus Davidis imitari peccata, ut multi solent profani homines istiusmodi exemplis sua vitia fovere: Deus quidem Davidem peccantem tulit, quare igitur severius nobiscum ageret? Indeque,vitiisindulgendi occasionem accipiunt. Quin potius hinc quanta sit hominum infirmitas agnoscamus, qui licet pro viribus ad virtutes studium scum applicent, nihilominus tamen saepissime in multis offendunt. Sane David nunquam tam inordinatos affectus habuit, ut a Dei obedientia discedere cuperet: sed contra potius omni studio in earn incubuit: interim tamen in tantas redactus erat angustias ut non labi non potuerit. Quod si tanto viro, tot virtutibus claro et insigni contigit, quid, obsecro, nobis miseris

626

futuruni est?, Quare Davidis exemplum proponi sciamus nobis, ut intra positos limites nos contineamus, et ne latum unguem a D_ ei mandatis resiliamus: ac si quid erit a nobis peccatum, ad ipsius misericordiam eonfugiamus, et Beet non tales simus quales esse non oportebat, nihilominus ad propositum scopum collimemus, minime dubitantes quin propitium Deum experturi simus, facile nostram infirmitatem excusantem: et nunquam permissurum, ut quantacunque sit nostra imbecillitas in dedecus et ignominiam incidamus, et de nobis hostes triumphent. Caeterum inescatum regem Aehis cum principibus et consiliariis videmus praeda quam David faciebat, in cuius partem ipsum venisse non est dubitandum : et ea sic exeaecatum ut non anim=. adverterit suo id fieri detrimento: siquidem abaetam ex Iudaea praedam sibi persuadet, licet de vicinis, in quos nihil moliri. voluisset, ducebatur. Hine observemus eos qui suis affectibus abripiuntur, prorsus caecutire, et modo rem faciant etiam cum alieno detrimento, non magni facere : itaque rationis et consilii expertes fieri. Quapropter quum ea sit in exeaecandis hominibus abaritiae vis, et consilii rationisque expertes faciat, ear tanquam luem pestiferam fugiamus. Deinde observandum Dei opus in ludendo rege Achis, tantisper dum David longe aliis viribus populum ipsius aggrederetur, et profiigaret. Davidem quidem, ut ante diximus, omni culpa liberare non possumus, sed suum opus nihilominus Deus promovit: Quare quum Achis sibi persuadet Davidem populo suo israelitico infestum, in posterum fidelem operam sibi praestiturum, a Deo excaecatur, ut interea David salvus et incolumis conservetur, et populus israelitieus tan= turn tranquillitatis obtineat. Nam antea Philistaei continuis bellis Isratlitas infestabant : quos iam quieseere sinunt, existimantes Davidem ipsis infensum, quotidie novis incursionibus fatigare et depraedari. Ex quo apparet Deum admirandis, et omnem hominum opinionem superantibus modis solere suos conservare. Qui licet in multis saepe labantur, non tamen propterea a-Domino deseruntur, quod coeptum in ipsis opus imperfectum nolit relinquere: sed ipsorum imperfectionibus ita medeatur, ut .pedetentim eos ad plenam perfectionem deducat.

40