Prev TOC Next
[See page image]

Page 605-606

 

605 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXVI.

largitur, et Domini nostri pracceptum imitemur, qui iubet non esse prudentes tanquam serpentes, et simplices tanquam columbas. Ridiculum quidem, fateor, istud praeceptum videtur : neque enim cum prudentia videmur posse hostium fraudes cavere, nisi accedat dolus. Sed contra Dominus noster Iesus Christus ita prudentes esse iubet, ut ab omni dolo et fraude simus alienissimi, contenti hostium dolos effugisse quantum Deus dederit, et luce sua nobis mentem aperuerit, et immineutia ab hostibus pericula detexerit: sic prudentiam nostram oportet a Deo pendere cum simplicitate columbina coniunctam: certoque persuasos esse non in Dei tutela esse, ac proinde quidquid homines adversum non moliantur, quo scunque laqueos nectent, vitam nostram in Dei manu et tutela fore. Et de Davidis moderatione et prudentia in fugienda Saulis malitia dictum hactenus esto. Quad ad oblectationem ipsius attinet in sequentem diem illam differemus.

ROMILIA XCVI.

(Vers. 22-25. Vide supra).

Hesterna coneione docere coepimus, quare David Sauli lanceam et scyphum quam acceperat reddiderit, quod non haberet in animo de Saule triumphare, sod satin haberet a persequutione quam patiebatur liberari. Nam ille quidem deinceps adversus inimicos pugnavit, et victoria parta triumphavit, sed tune temporis sibi quiesceudum statuit, donee Deus ipse Saulem sustulisset. Itaque statuendum nobis est aperto bello, modo illud iustum sit, et a Domino probatum, posse non uti iure belli, sic tamen ut quantum fieri potest humano sanguini pareatur: sed si conditio illa non adfuerit, ea est adhibenda cautio, et ea servanda aequitas, ut nihil nisi quad licet audeamus. Nam si exempli gratia, improbi quidam homines in ecclesiam Doi insurgant, ac proinde ultima internecione delendi videantur, etsi non sint extranei, sed domestici hostes, quandoquidem adversus ipsos autoritato divina sumpsimus arma, certum est licere quidem illos in praelio caedere et sanguinem illorum fundere. Sed si contra in manus nostras flagitiosus aliquis improbi facinoris convictus inciderit, cuius puniendi autoritatem ac potestatem non habeamus, licet ipsius Dei providentia nobis traditus, et illius coercendi oblata nobis occasio videatur, tamen publico iudici tradendum illum esse certum est et nihil autoritate privata adversus ipsum audendum, sed ordinem a Deo praescriptum diligentor observandum. Deni-

quo hinc eolligimus Davidi satis fuisse si a Domino ex manibus Saulis, a quo sibi tantum imminebat periculum, eriperetur, quad soiret nondum licere sibi vires suas adversus illum hostem experiri, sed in aliud tempus reservandas, quemadmodum deinceps videbimus Davidem a morte Saulis non refugisse viribus suam autoritatem tueri. Sed oportebat illum exspectare tempus opportunum, quo deinceps ipsi bello se tueri lieeret. lam vero convertitur ad preces, et ad Daum confugit, in quo acquiescit, exspectans dum Deus euique pro meritis rependat. Est enim hoc loco verbum futuri temporis, quod ex usu linguae sanctae sic accipitur, ut vel futurum tempos denotet, vel in precibus a.dhibeatur, tanquam votum, ut Deus rependat. Conveniens autem huic loco est utralibet istarum significatio. Eequid enim maiorem vim habet ad co6rcendos homines, quam quum a Deo actorum mercedem exspectant? Qua enim re magis impellimur ad prava multa facinora, quam quad Daum existimamus nostri non meminisse. Nos itaque quum armari patientia voluerimus, et affectus violentos cohibere, statuamus Daum tandem opus suum perfecturum, ac proinde oportere non placide et quiete expectare dum re ipsa Deus testatum faciat, se nostri curam habere. Quoniam autem spes illa non potest non foveri precatione, idcirco voces istas Davidis sic possumus etiam interpretari, ut in Dei beneplaeito eonquieseens, eius iustitiam imploret, adversus hominum perfidiam : qui nullum rationi aut aequitati locum relinquunt. Nos hinc discamus quum de causao nostrae bonitate et iustitia constat, et tamen praeoccupati homines suis passionibus iniquas adversum non sententias tulerint, et non sue suffragio condemnaverint, ad Daum provocare, et non ipsius iudicio sistere: patientei' interea ferentes hominum coutumelias et iniurias: et intrepide per medias illas tenebras ineedentes, donee salutis dies advenerit. Porro quum David hie meminit iustitiae et fidei, melius exprimit de qua iustitia loquatur: neque enim si solius iustitiae meminisset, tam Clare apparuisset quid per earn intelligeret, quam cum fidem adiungit. Porro fidei nomen quod usurpavit, proprie fidelitatem, integritatem et perseverantiam in bono signifieat, sed hoe loco David ad Domini mandatum respicit quo iubemur sine fraude et malitia cum proximis agere. Quemadmodum quum Paulus bone et iuste inter homines vivendi regulam praescribit, singulos iubet in veritate cum proximis loqui. Verba autem cum factis conveniant oportet. Quamobrem David causae suae bonitate fretus Daum rogat, ut prout integritati et sinceritati studuit, et sese adversus Saulem sponte inimicum candide gessit, nee vias obliquas nocendi quaesivit, ita Deus ipsum beet et fortunet. Hie autem quaedam oboritur quaestio, Deumne invocare pos-