Prev TOC Next
[See page image]

Page 597-598

 

597 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gXVI. 598

certum est istis ipsis verbis non uti solitos, sed David factum potius quam verba attendit. Quamobrem quoties ad Deum accedimus, non ea tantum spectanda quae foris apparent, sed quae intus latent exquirenda. Deus enim iudicat non ex rerum externarum facie: sed ex rei ipsius veritate. Nam alioquin hypocritae et simulati homines eausam apud Deum obtinerent, si ex rerum externa facie iudicium de ipsis ferretur, quandoquidem speciosis semper rationibus sua facta tuentur, et nunquam sese ipso ore proprio condemnant, quin potius perpetuo tergiversantur, et varia quibus hominibus fucum faciunt quaerunt effugia: Deus autern non apeciosam ipsorum orationem, sod culpam intuetur. Ita David hoc loco hostibus tribuit, non quod ore pronunciabant, sed quod adversus ipsum moliebantur et perficere conabantur. Nam quod ait verum esse apparet, ex eo quod sola Judaea purum Dei cultum retinebat, reliqua parte mundi superstitionibus et idololatria Dei nomen polluente. Quare quum Davidi nullus daretur in Iudaea locus, in quo posset tuto habitare, et cum idololatris conversari cogeretur propter Saulis et aulicorum ipsius violentiam , nonne cogebatur tanquam ridiculus homuneio in omnium opprobrium venire, et ta.nquam profanus, et ab ecclesia Dei reiectitius ad dens alionos confugere, et idololatrarum paganorumque hominum fieri socius? En cur David merito conqueritur de inimicis, quod ab ipsis expellatur ab haereditate Domini. Ubi observandum Davidem non tanti fecisse domum , uxorem , reliquamque familiam, et quidquid in mundo pretiosum babere potuit, quam Dei ecclesiam, in qua Deum in ipsius sanctuario venerarent, et omnium donorum ac beneficiorum, quae Deus israolitico populo largiebatur particeps fieret et frueretur. Tabernaeulum enim erectum erat, ut Deus ostenderet se in medio Isra8lis habitare, et ibi sacrificantes Deum agnoscere servatorem, quemadmodum bodie baptismus a Christo institutus signum est, quo certiores simus Deum nos purgare ab omni peccati labe, et in gratiam suam recipere, et coena qua docemur nos spiritualiter corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi pasci. Sic priscis illis temporibus sacrificiis in sanctuario oblatis fiebant certiores sea Deo in gratiam recipi, et peccata omnia sibi condonari

ad illa porro sacrificia, quaedam ablutiones accedebant, quarum idem usus erat qui hodib baptismi. Quibus etiam adde legis praedicationem, sine qua totus ille cultus legalis, et sacrificiorum ac lavationum ritus fuisset prorsus inutilis. Merito itaque David dolorem suum testatur, quod hoc Dei beneficio suorum hostium iniqua persequutione frui non possit, Deumque in tabernuculo suo venerari, et its quae Deus populo dederat ad salutem mediis frui non posset. Quemadmodum et crebras videmus

in Psalmis ipsius querelas, veluti quum exclamat: Quam amabilia sent tabernac0a tua, o Iehova exer cituum. Desiderio affzcitur, etiamque deficit anima mea veniendi ad atria Iehovae: cor meum et caro mea exdamant ad Deum fortem viventem. Et alio Psalmo, querelas ingeminans ait: Sitiens est anima mea Dei, Dei fords viventis dicens: Quando accedam ad appaream in conspectu Dei, sent mihi lacrymae meae cibo interdiu, et noctu, dum dicitur mihi quo tidie, obi est Deus tuns, haec recordans efundo in me animam meam, me fuisse transiturum in turba, gressurum cum illis ad domum usque Dei cum voce, canto et laudationis multitudine feriante. Quid deiicis to anima mea et perstrepis in me? Denique Davidem videmus licet exeellentibus virtutibus or natum, et ipso prophetiae dono insignem, ut alios erudire posset, optare tamen ecclesiae coniungi, et ordini ipsius subiici, fidemque suam tam sacrificiis, quam aliis a. Deo populo suo praescriptis excercidis confirmare. Quamobrem diseamus Deo volente ver bum suum nobis praedicari, et quotidie ad illud audiendum invitari, hoc beneficium nobis ex ipso exbiberi, ut sacrosanctum ipsius nomen invocare possimus, et sincere profiteri nos ipsius esse popu lum, et praeterea sacrosa.nctis illis sacramentis Deum suae bonitatis testimonium nobis offerre, ideoque maiorem diligentiam a nobis exbiberi oportere, non tantum in coetibus illis in quibus Deus invocatur frequentandis, sed in Deo sine simulatione vene rando, et in ipsius verbi auditu indies profieiendo, quin etiam sacramentorum perceptione magis ae magic excitari debere ad verum et sincerum ipsius cultum et amorem, et cupere Davidis exemplum sequutos a Deo recipi et admitti in filiorum nume rum, eo magic quo Deum videmus boni patris officium erga nos facere. Quamobrem, quum a Deo hunc ordinem in ipsius ecclesia sciamus insti tutum, tanto magic nos oportet ad Davidis exem plum confirmari, adeo quidem, ut si nos extorres esse contigerit, et in locis peregrinis versari in quibus Deus non sincere colatur, gravius id et acerbius quam omnium bonorum, facultatum, hono rum, rerum denique in mundo optabilium, iacturam feramus. Nae David uxorem amiserat, fortunis omnibus spoliatus erat, domo profugus, omni digni tate et honore spoliatus, sed tamen non tanti fecit uaoris, familiae, dignitatis, et honorum omnium iacturam, quanti absentiam a domo Dei, et priva tionem tam excellentis illius privilegii in coetu fide lium conveniendi, Deumque in reliqua turba ]an. dandi. Atque hic est census verborum istorum Davidis se a possessione Iehovae expelli, nempe ab illorum coetu quos Deus in populum suum admis cuit, et peculium suum haereditatemque es_$e vove rat, quam retineret, eademque frueretur, ut solent homines possessione sua non -solo adepectu frui, 38"