Prev TOC Next
[See page image]

Page 569-570

 

569 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXV. 570

dem a Domino flagitare, et morte hostium suorum delectari. Qua ratione Deo cultus externus praebebitur, sed internus nullus erit, ac proinde praecipua pars officii deficiet. Quamobrem narrante scriptura peculiaria quaedam sanctorum facta, discamus ea non simpliciter in exemplum trahere, nee quae fecerunt velle omnino imitari: sed potius actiones omnes nostras ad regulam divinam in sacris perscriptam exigamus. Nam si scripturam intueamur, apparebit nos non posse quidem vindictam de hostibus a Domino modis omnibus flagitare, neque modis omnibus de ipsorum poenis laetari, sed tamers aliquo modo posse. Quod non abs re dico. Nam simpliciter officii nostri ratio nos iubet Deum pro hostium nostrorum conversione precari, et ipsius erga illos misericordiam implorare, et pro malis quae nobis inferunt, et exitio quod nobis moliuntur, bonis et cotnmodis ipsorum studere. Denique preces nostrae caritate niti debent, et affectus nostri ad misericordiam flecti, ut quoniam hostes videmus miseras esse creaturas, et a Domino aberrantes : Deum oremus uti miseros in rectam salutis viam redueat, et quum poterimus bene ipsis faciamus. Nam si vel ipsi asino laboranti hostis bene facere iubemur, quid ipsis, quaeso, debemus? Moses vero nominatim iubet hostium ipsorum bovem vel asinum, vel simile aliquod iumentum in fossam lapsum erigere et educere. Atque haec caritas iubet: interim vero licet hostes inexorabiles et incorrigibiles in malitia peratiterint Deum precari, ut manum adhibeat, et iudicis partes prout aequum esse videbitur impleat : verum tamen affectu tam moderato, ut vere testari possimus nos adversus inimicos non alere pravum animum. Quoniam vero raro istud contingit, eo magis nos nobis ipsis suspectos esse oportet, et arctioribus fraenis appetitus coercere. Neque enim sine causa nos Petrus admonet iniurias nobis illatas committere Deo qui se Deum ultionum vocat. Itaque fideles ad patientiam hortatur, proposito Domini nostri Iesu Christi exemplo, qui omnis perfectionis exemplar est : ideoque dicit non reddentes malum pro malo posse nos causam nostram Deo committere, cuius sum fore iudicem scimus. Hue igitur nos ipse Deus revocat, quum sit : Mea est ultio. Non aliter et D. Paulus quales sint officii nostri partes ostendit, his verbis : Locum irae date. Nam hoc praecepto docet ab omui contumelia et violentia in hostes ac inimicos abstinendum, dandamque potius omnem operam; ut crebris admonitionibus in rectam viam reducantur: sed si tamen magis ac magis in nos malitiose et obstinate insurgant, posse nos Dei adversus ipsorum contumaciam vindicem manum implorare. Idcirco dixi supra nos aliquo modo posse Dei viudictam implorare; et quum earitatis officiis defuncti fuerimus Dei iustitiam advocare,

ut cuique reddat pro meritis: sic tamen ne misericordiae ianuam occludamus. Quamobrem patienter exspectandum an Deus ipsos sit conversurus, et ad veram poenitentiam revocaturus: et pro ipsis etiam istis aut similibus verbis interpeliandus: Domine, oculum clementiae tuae et paternae bonitatis in miseros illos coniice qui perditionis viam ingrediuntur: quos si tamers vis in pervicacia portinaciter haerere, et reprobare, taritam ipsis tamque horrendam immitte confusionem, ut omnibus exemplo tuorum iudiciorum sint. Praeterea et laetari illorum poenis quodammodo licere dixi. Neque enim abs re prophets dixit: Fidelein la:tatum iri, quum viderit ultionem, pedesque suos lavaturum in sanguine improbi. Nam sane Deo sua iudicia in improbos exercente, magna laetitiae probis offertur occasio : quod eorum misertus sit, eoque ad ipsum invocandum magis incitantur: emus singularis erga ipsos amor apparet, quorum procibus se tam facilem praebuit: et maiorem ipsum glorificandi materiam, quod erga miseros suos fideles benignum se praebuerit, et de hostibus ultionem fecerit. Nostras itaque preces adversus improbos its componere possumus, ut ex parte tamen horreamus quum Deus adversus improbos suorum iudiciorum severitatem exserit. Quid its? Quod nimirum humanitatis affectus doceat nos ingemiscere, quum creaturam ad Dei imaginem formatam intuemur sua culpa divino iudicio interire: et caritas iubeat nos illorum malis its commoveri, ut ad meliorem viam ipsos revocare atudeamus. Deinde iudiciorum divinorum metu terreri debemus, cogitantes Deum, si summo iure nobiscum agat, et nisi nostri misereatur satis materiae in nobis reperturum ad nos perdendos, et in inferorum abyssum cum illis detrudendos. Ideo nos humiliari coram ipso decet, quod quum illi sint creaturae Dei, sicut et nos, tamers puniantur, quum nos ipsius benevolentia protegamur: at minims sit dubium quin Deus nobis exemplum illorum proponat, quo sapere et humiliari coram ipso discamus. Ex parts vero laetemur Dei ultionem de hostibus coniuratis videntes: modo tamen modum adhibeamus, et sincere testari possimus coram Deo, nullis nos pravis affectibus duci. Ergo ut ad Davidem revertamur, potuisse ipsum apparet Deum precari ut se ulcisceretur, et Nabalis etiam interitu laetari: quum praesertim in ipsius interitu divinum iudicium manifeste appareret, et reprobatum a Domino fuisse Nabalem: et nihilominus humanum affectum retinere. Neque enim dubium est quin optaverit Nabalem ad sanam mentem reverti, et poenitentiam agere: sed quum Deo aliter visum fuerit iudiciorum ipsius iustitiae acquiescit, et gratias agit.

Quod ad alteram precationis illus aut gratiarum actionis partem, in qua David gratias agit Deo,