Prev TOC Next
[See page image]

Page 565-566

 

565 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXV. 566

ditionis obliviscantur: et sese tanquam sues in voluptatum coeno volutent, .eoque veniant stuporis, ut si in potestatem hostium suorum venissent, non possint maiore ab ipsis affiei ignominia et dedecore quam quod ipsi sibi accersunt. Tanto igitur magis sobrietatem colere debemus, et licet Deus vinum crearit, ut exhilaretur eor hominis, sicut ait in Psalmis propheta. Tanta enim est ipsius erga genus humanuin liberalitas ut non tantum quae ad corpus alendum sufficiunt, led etiam quae ad abundantiam et iucunditatem faciunt, nobis suppeditet, quemadmodum vinum datum est non tantum ad cor humanum sustentandum, led etiam ad illud exhilarandum. Nos itaque modum iu potu adhibere discamus, ut Deo semper agere gratia.s possimus, et ne cibo ac potu sic obruamur, ut officio faciendo simus impares, Deo nimirum pure invocando, proximo inserviendo et vocationis nostrae parses implendo. Denique no hilaritas et voluptas quam ex vino capimus, Dei cultum interturbet: sed potius viribus omnibus in Doi praecepta simus intenti. Nam si nos cibo et potu sic ingurgitavimus ut inepti reddamur ad Deum colendum, sicut nostrum officium postulat, cerium est Dei dona quae in usum nostrum nobis concesserat a nobis profanari. Idcirco igitur vino Deus hanc vim indidit: ut cor hominis exhilarot, led intemperentia et illius abusus est intolerabilis, et vindictam expostulat a Domino terra ipsa quasi sanguis ipsius temere funderetur. Nos igitur sobrie et temperanter vino caeterisque rebus creatis utamur, ut illis satiati novas vires accipiamul ad nostrae vocationis partes implendas, et ad Dei laudes magic magisque praedicandas, novasque vires aceipiendas ad nostrae vocationis partes sustinendas quocunque loco, et quacunque ratione Deus iusserit, nostramque explorare obedientiam voiuerit. Ideoque meditandae crebro sunt sanctae adhortationes et admonitiones quibus a luxu et intemperantia iubemur abstinere: quod illis in vitia et flagitia multa impellamur. Quare beet Deus nonnunquam faciat potestatem liberius vivendi, nihilominus tamen non esse crapulae indulgendum sciamus, led immoderatos et intemperantes appetitus esse fraenandos, Deum esse hominum iudicem non ignari, ac proinde tantum vitium non inultum relicturum. Idcirco Paulus nos hortatur ut in cibo et potu temperantiam servemus, ne quid per luxum et immoderate faciamus: quod istis gradibus ad quaevis mala ducamur, donee pravis nostris cupiditatibus plane satis fecerimus. Licet igitur Deus nobis, cum gratiarum actione, liberalius et lautius aliquando vivendi potestatem faciat, simul tamen docet nos else insatiabiles, et ubi cupiditatibus habenas laxaverimus' ad quodvis flagitium proclives, et rationis omnis expertes. Quapropter quid Deus permittat attendendum, ne

praefixos terminos transsiliamus: led adversus carnalos cupiditates of voluptates depugnemus, ne ratione spoliata nostra wens a puro et sincero Dei cultu depellatur. Caeterum etiam istud observandum, Deum licet istis intemperantibus habenas laxiores permittat, nihilominus ubi crapulam exhalarint, care vendere intemperantiam, et in cum stuporem immittere, ut extra se esse videantur, et plane hebetes. Nae si semper sobrius Nabal fuisset, licet audito ab uxore periculo in quod sua stultitia inciderat : porturbatus quidem, non tamen lethaliter affectus fuisset. Sed lieet crapulam exhalasset, tamen adhuc mentem obrutam retinuit, ut multi solent ex hesterna crapula hebescere, et licet neque lingua neque pedibus titubent, mentem tamen turbatam habeant, adeo ut nullus amplius rationi locus reliquus sit, of ipsi ultro terriculamenta fingant, et nullum consilium malis suis admittaut. Sic Nabal audito ab uxore nuntio territus vehementer obstupuit, et tanquam Marpesia cautes conatitit. Quare qui antea insolescebat, et obrutus vino arroganter sese efferebat, Dei manu deiicitur, et dedecore et ignominia obruitur. Hine igitur observemus sobrie et temperanter viventes, imminentibas quidem malis terreri: sod tamen non destitui ratione et consilio: quod metus ille Deum respiciat, quo freti spem non abiiciant. Contra vero helluones et intemperanter vitam agentes, qui ad tempus omnem humanitatem exuisse visi sunt quantum in ipsis fait, tanto terrore concutientur, quum ad ipsorum vindictam Dei manus accelerabit, ut nullus rationi locus supersit: et quandoquidem sua ebrietate in bestias transformari voluerunt, et ab officiis hominum fidelium recesserunt, penitus etiam in bestias degenerent Dei vindicta ipsos persequente.

Et de istis hactenus: pergamus ad sequentia, in quibus Nabalem Deus percussisse dicitur ita ut post decem dies mortuus sit. Dubitari poterat Deusne voluisset Nabalem punire, an non, nisi nominatim spiritus sanctus huic occurrisset dubitationi, et subitam illam ac repentinam mortem a Deo profeetam fuisse, tanquam iustam punitionem, indicasset, qua de Nabalis tam superbia,et arrogantia quam ebrietate poenas sumsit. Nam ad contumelias illas quibus Davidem provocarat, etiam ebrietatem adiecerat, qua se adversus Deum etiam obfirmare velle videbatur. Nae hominum iudicio Nabalis peccatum non usque adeo grave videbatur: led earn esse nostram conditionem sciamus, ut Deo sua relinquamus iudicia, et placide ipsis subscribamus. Nam si ad nostram amussim peccata exigeremus, quae gravissima flagitia sunt, levissima peccata diceremus et, ut loquuntur, venialia. Contra vero quae levia sunt, maxima faceremus. Ea est enim humani ingenli levitas et inconstantia, ea temeritas, ut temere et inconsiderate iudicet, prout 36*