Prev TOC Next
[See page image]

Page 549-550

 

549 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXV. 550

recipit, tanquam si rea esset. Qua in re Davidis gratiam sibi conciliavit, et armatum expugnavit; Bunt enim ilia tela quibus vel fortissimi expugnantur. Quandoquidem igitur ad Abigailis laudem ipsius nobis virtutes eommendantur, discamus aliorum peccata sic in nos ipsos admittere ne malum malo cumulemus, Bed si quid peccatum gist, neque dissimulemus, neque mendacio tegamus, sod ingenue fateamur: et intercessorum partes sustinentes, stultorum vitia condemnemus. Caeterum observanda hie Abigailis prudentia, quae de mariti stultitia loquens, eum in invidiam rapere noluit, neque ignominia notare, tanquam impudens fernina: Bed factum ipsius tegere et ipsum ita magic excusare. Nam si mariti factum non fassa fuisset et non ipsa damnasset, Davidis iram magis ac magis inflammasset, et in se concitasset. Non patitur enim vir fortis dissimulationem: quamobrem qui mendacibus blanditiis utuntur, digni sunt qui reiiciantur. Discamus itaque neque rem dissimulare, neque fucum addere ad oculos perstringendos, red simpliciter admissum peccatum fateri. Idcirco Abigailem fateri videmus ingenue mariti delictum: quamohrem etiam dicit illum fatuum esse et suo nomini mores convenire. Nabal enim stultum et fatuum significat. Neque vero, ut ante monui, scommatibus et dicteriis maritum insequi delectabatur, ut plerumque solent procaces quaedam mulieres istiusmodi cavillis magnopere delectari: Bed peccatum agnoseens Davidis iram placare nititur, veniamque marito impetrare.

Quod vero ipsum compellans, nit, Condona, quaeso, defectionem ancillae tuae, apparet ipsam in Be culpam sic recepisse, ut punitioni sese submiserit. Etsi vicissim non dubitavit quin eius rationem aliquam David haberet, et ad poenas non reposceret: quandoquidem iniquum foret, in feminam insoutem alterius culpam derivare, poenasque reposcere: quum praesertim etiam Davidi satisfecit muneribus oblatis. Ex quo apparet veniam de admissis obtinere cupientes oportere sincere fateri culpam, et nihil simulate et fraudulenter agere, et pro viribus offensae part.is satisfacere : quemadmodum iustus dicitur semper suum cuique reddere, et nulla eflugia qua.erere. Quamobrem non tantum oportet ingenue fateri et agnoscere peccata, Bed etiam conari satisfacere pro virili. Multi enim alienis opibus et facultatibus inhiantes aliquod patrabunt insigne flagitium, cuius deinde se poenitentia duci profitebuntur, et non admissuros si non esset admissum : Bed interim satisfacere nolunt. Multi speciosis verbis aliud habent in ore aliud in pectore, et dictis ipsorum facta non respondent. Quapropter eo diligentius observandum qubd hoc loco docemur, ut si offensas remitti nobis cupimus, easdem nobis displicere non tantum verbis, Bed etiam factis testemur, et pro noatra virili satisfaciamus.

Sequuntur deinceps Abigailis ilia verba : Nam plane parabit Iehova domino meo domum irmam. Nomine vero domus hebraea lingua complectitur quaecunque ad vitae huius statum pertinent. Sic domus alicuius aedificari dicitur, quum rebus secundis fruitur, et cum uxore et familia tranquillam vitam degit, et ab hostibus non infestatur, Bed rebus Buis utitur. Ita se dicit Abigail persuasam esse Deum Davidi domum paraturum. Unde vero illa persuasio, nisi ex divinis promissiouibus, quibus prorsus adhaerebat, et quarum impletionem exspectabat, de sua pietate tam aperta signa dabat, isti regno sese subiicere parata, quod tamen hominum opinione nullum erat? Illa igitur Dee serviendi cupida, se ultro Davidi subiicere divinas intuens promissiones non recusavit, quo fieret perpetuum ecclesiae membrum, seseque sponte summo illi imperio, quod in apparitione Domini nostri Iesu Christi patefactum gist, submitteret.

HOMILIA XCI.

28. Faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fgidelem: quia proelia Domini, domine mi, to proeliaris: malitia ergo non inveniatur in to omnibus diebus vitae tuae. 29. Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium aped Dominum Deum tuum : porro inimicorum tuorum anima rotabitur quasi in impetu, et circulo fundae. 30. Quum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia haec quae loquutus gist bona de te, et constituerit to ducem, 31. Non Brit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse to ultus fueris : et quum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae. 32. Et ait David ad Abigail: Benedidus Do minus Deus Israel, qui misit hodie to in occursum meum : 33. Ft benedictum eloquium tuum, et benedicta to quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me mane mea. 34. Alioquin vivit Dominus Deus Israel, qui prohibuit me ne malum facerem tibi: nisi cito venisses in occursum mihi, non remansissd Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem. 35. Suseepit ergo David de manu eius omnia quae attulerat ei, dixitque ei: Yade pacifioe in domum tuam, ecce, audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.

Abigail Davidis iram plaeatura et ipsum persuasura ne propositam crudelitatem adversus Nabalem et totam ipsius familiam exerceret, duabus 8rs