Prev TOC Next
[See page image]

Page 547-548

 

547 HOMILIA XC. 548

lieris fuisse, et suos limites Abigail egressa dici posse videtur. Sed necessitas Abigailem excusat, et omni culpa liberat quandoquidem maritum alloqui non potuit, neque de negotio isto certiorem facere, quin hominem magis irrttaret, et operam luderet, praesertim genio indulgentem, adeo ut ne reversa quidem quid a se gestum esset exponere propter ebrietatem eo die marito potuerit. Quare quum ad naturalem stupiditatem etiam ebrietas accederet, operam Abigail lusisset si hominem compellasset eo tempore, quam etiam ob causam abstinuit co die colloquio ipsius. Ex quibus discamus Deum peculiari quodam motu saos regere, adeo ut multa illis in privatis quibusdam factis certo respectu lieeant, quae alioquin iure non permitterentur. Nam si quis, exempli gratia, traheret in exemplum Abigailis speciale istud factum, ut quibusvis mulieribus quidvis de maritorum bonis auferre liceret, toto sane coelo aberraret, et a ratione recederet. Quandoquidem enim maritus eat uxoris caput, mulieri non licet ad libidinem suam mariti bona tractare, et dilapidare, quod uxor sit.. Nam speciale eat Abigailis factum, quam necessitas coogit maturare cum muneribus in Davidis occursum, et quam Doi spiritus in eo facto privatim etiam direxit. Quamobrem in extraordinariis istis factis discamus a Deo impetrare, ut nos sancto suo spiritu regat, et quid facto sit opus doceat. Nam etsi Dei voluntatem in genere non ignoremus, quaedam tamen in istiusmodi factis extraordinariis incidunt difficultates, in quibus specialis ipsius in nobis regendis gratia requiritur, ut quid facto sit opus ipse nobis suggerat, manuque sua regat. Et minime dubium eat quip Deus suo spiritu feminam hanc direxerit : quam etsi supra laudari a singulari prudentia et comitate audivimus, tamen mulierem fuisse non ignoramus, ac proinde in multis potuisse labi, nisi Deus illam singulari quodam spiritus sui motu gubernasset, et quid eo tempore expediret, quid utile esset, admonuisset. Quandoquidem igitur haec ita se babent, Deumque videmus peculiari quodam instinetu sui spiritus hane mulierem rexisse, discamus cum ardentibus votis rogare, ut si quae incidorint difficultates, ex illis nos expediendi rationem doceat: neque nos ab ipsius voluntate vel latum unguem recedere sinat, sed intra praescriptos nobis limites contineat, et in ipsius obsequio dirigat.

Deinceps sequitur Abigailem occurrisse Davidi, et festinanter descendisse de asino, et procedentem ante Davidem in facieni suam incurvavisso se terram versus, et so ad ipsius pedes proiecisse, ac primum rogasso ut in se ipsam istam iniquitatem reiiceret, deinde maritum apud eundem insimulasse. Sane ad Davidis animum leniendum agnoacenda erat culpa, et deprecanda venia. Quare Abigail, in se primam istud peccatum admittit: deindemunera

sua illi offert, ut re ipsa David experiretur, nolle ipsam verbis hominem inanibus ludere, sed factis etiam gratum suum animum patefaeere. Tandem profitetur se agnoscere Davidem in gratia ease apud Deum, et in regni possessionem tandem venturum, quandoquidem Deus ita decrevit: denique ad prom convertitur. Quod autem Abigail ita se coram Davide demisit, duabus do causis factum eat, quarum prior eat quod Davidem pro rege agnoscit, licot nondum regiarn dignitatem esset adeptus: neque enim erat tgnara unctionis illius et inaugurationis per Samuelts ministerium factae: quamobrem non erubuit mulier opulenta et opibus circumfluens ante Davidem sese demittere, tum quidem miserum et egenum et profugum, sed cui tamen regia dignitas Dei mandato debebatur, ut regi debitum honorem exhiberet. Altera quod existimavit mariti ofensam licet gravem, sibi remissum et condemnatum iri, quam in se, quanquam ignaram facti, receperat. Nos hinc diseamus non erubescere si nos Deus aliquaDdo deiiciat: et maxime qui aunt in aliquem dignitatis gradum evecti, quoties Deo placuerit illos explorare et in eam conditionem redigere ut coram abiectioribus sese demittere cogantur, discunto Deo placide obtemperare, et adversus stimulum non ealcitrare: sed quieto et tranquillo animo, quod Deus imposuerit, ferre, quandoquidem talem eius ease voluntatem norunt, ut ad humilitatem eos componat.

Et de Abigailis virtute hactenus : sequitur Mina effectus. Tantum enim aped Davidem potuit, ut animum ipsius placarit, et Nabalis offensam obliterarit, qua provocatus ad iram fuerat. Nam etsi David ipse Nabalem non accesserat, propter Saulis metum, no videlicet Davide inter homines aperte conversante iracundiae Saulis aestus commoveretur, nuncios tamen ad ipsum miserat, quos tanquam suam ipsius personam a Nabale excipiendos arbitrabatur, cum mandatis uti salutatum ipsum bencdieerent. Porro Benedicere illud nihil aliud fuit, quam Deum precari pro Nabalis felicitate. Sed istud omne Nabal reiiciens, etiam contumeliosis verbis nuntios illos aggressus, et Davidem multis convitiis onerans a se repulit. Quamobrem Abigailem hane eulpam oportebat contrario remedio compensare, ideoque tam modestis et humilibus verbis illam Davidem affantem audivimus, et mariti culpam in se ipsam admittentem. Neque vero simulate id facit, etsi addit, se ignorasse missos a Davide ad maritum nuntios, ac proinde se facti istius aecusari non posse, ut plerique mentiri solent, ut alios crimine liberent. Non sic Abigail: sed quum Davidem rogat, ut in se ipsam iniquitatem illam coniiciat, se ipsam sponsorem pro marito et tota familia Davidi offert. Quod autem impunitatem sperat, Davidis humanitati tri buit, ideoque admissam iniquitatem a marito in ee