Prev TOC Next
[See page image]

Page 533-534

 

533 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggV. 534

sint ? Facessat igitur David, et alibi victum quaerat. Animadvertite non tantum recusare Nabalem Davidi victum, sed etiam calumniis et opprobriis obruere: quasi dicat Naba1, primum David est ignotus, et erro, deinde latro, qui fugientes servos a Dominis excipit et secum ducit, qua calumnia nulls gravior esse poterat. Sane sola beneficii recusatio molesta, et simplex merito poterat condemnari , quandoquidem erat cum ingratitudine coniuncta erga eos quibus multis beneficiis devinctus erat, sed quum ad illam accedant voces contumeliosae, (A probrosae, long e gravius ab ipso peccatum fuit, et mains in ipsum malum accersitum. Negat se filium Isai nosse, etsi satis erat apud omnes vulgatum, Saulem nullam aliam ob causam ipsum persequi nisi quod succedere Sault debebat in regia dignitate, et ipsum Saulem vidimus aperte professum esse se acire Davidem regnaturum quod per Samuelem Deus id pronunciasset. At si Saul dominus et rex Davidis istud fateri non erubuit, quanto magis subditos oportuit idem agnoscere. Non potuit igitur Nabal ullam excusationem legitimam praetexere. Nam etsi erat agrestis et rustieus, et honllnum consortium fugiens: ignorare tamen non potuit quod in tota regione fuit vulgatissimum ·. nempe Davidi promissum a Doo regnum per Saulis ministerium. Quare enim Nabal istud potius ignoraret quam ipsius uxor Abigail, quae re ipsa testatum fecit se Davidem agnoscere et habere pro uncto Domini et rege suo, licet tamen nondum esset in regiae dignitatis possessionem missus. Hine igitur apparet Nabalem ipsi Deo velut insultasse, et ultro promissiones IPSIUS conculcasse. Et hac ratione ipsius impietas magis ac magis apparuit. Nam antea quidem Dei contemptor visus fuerat et profanus, Davidi recusans liberalitatem quam ab ipso flagitabat. Sed iam multo magis sese prodit quum aperte calumniatur eum quern Deus regem designarat. Nae sic videbatur voile Dei promissionem exstinguere, et irritam facere quam Deus unctionis illius sacramento ratam fecerat. Hine diseimus quidquid a Deo est honore debito prosequi: et dona ipsius quae in hominibus lucent magni tit par est facere. Nam si Deus aliquem donis suis insignem fecit, et in aliquo homine esse voluit, et aliquis dieat

Ecquis vero iste est? profecto lucem in tenebras convertere Deique dona quae nostris oculis subiicit exstinguere, et abolere velle videbitur Nabalis igitur exemplum nobis proponi sciamus ad nostram eruditionem, tit quoscunque Deus ad aliquem dignitatis gradum vocarit, debitis honoribus afficiamus ne ipsi Deo resistere, et conatitutum ab ipso ordinem turbare velle videamur. Regibus igitur, principibus et magistratibus omnibus quos Deus ad rerum gubernacula sedere voluit, summumque dignitatis gradum obtinere, dignum honorem exhibere dis-

camus. Sic liberi cognoscunto se parentibus a Domino subiectos, tit debitam obedientiam ipsis sponte reddant. Servi etiam suis dominis eandem reverentiam exhibento. Denique status omnes per quos Dominus hunc mundum regi et gubernari constituit honoremus, et varias ac differentes vocationes a Deo institutas sciamus et sponte ipsis nos subiieiamus. Nam si Nabalis exemplo, adversus dignitates insurgere, et petulanter nos gerere voluerimus Deum sciamus vicissim effecturum, tit qui simus re ipsa experiamur, nam quicunqne dignitates ab ipso Deo institutas despicit, certe adversus ipsum Deum insurgit, et iugum ipsius reiicit. Nam quicunque Dei donis, et gratiis insigniti stint debent esse instar speculi in quo divinatn maiestatem, et bonitatem contemplemur, quod in ipsorum persona Deus velit eognosci. Eos igitur quicunque contempserit ac reiecerit, inimicus esto Dei, et contumax habeatur: et in creatiirarum Dei numero non censeatur. Sed quam gravis Nabalis illa contumelia, quamque ignominiosa, quum Davidem accuset tanquam alienos servos subduceret, et eos dominis suis tanquam fur, ant latro quispiam eriperet. Atqui supra vidimus bane egenorum et afflictorum hominum turmam ad Davidem ultro venisse, ea magis oneratum quam levatum fuisse, quod non haberet potestatem delectum militum faeiendi, tit autoritatem sibi apud eos pararet, neque etiam vellet militum copias ducere ad dignitatem regiam vi occupandam, et ordinem politicum perturbandum, ant domos evertendas, ant fraude in aliena bona et facultates involandum. Nae facts ipsius contrarium pronsus testantur, tit mera sit calumnia Nabalis accusatio. Sic improbi homines solent se in ca.lumniis proferendis adversus Dei filios exercere, et quidquid in buccam venerit etiam sine causa effutire: et in Dei filios quidquid horrendum et atrox exeogitaverint, evomere: Nabalis exemplum sequuti. Profecto Nabalem pudere oportebat, si malitiose istud servis Davidis respondisset, et haec crimina confinxisse dictus fuisset, sed iustis rationibus niti, et aequitatis amator haberi vult quod Davidem iustiusmodi homines sequerentur et its Davidem oblique accusat, et calumniis obruit. Quam multi Nabalis ingenium et mores hodie referunt, qui rogati tit operam suam et studia in aliquod neoessarium opus conferant, resiliunt ab officio, et praeterea maledictis incessunt, et calumniis onerant eos a quibus interpellantur, et honestis rationibus officii admonentur? Vos, aiunt, nimium estis molesti et importuni, vos iniuria nos afficitis, vos quod meum est et quo indigeo mihi eripitis: sed praeterea minas adiiciunt: et ignem ore effiant et nullis rationibus placari posse videntur : et licet ipsi suo testimonio satis arguantur: cedere tamen non possunt, sed vi causam suam obtinere volunt: 34*